quare imitati patientiam nostram placidis animis, quae pro pace publica suademus, accipite: sanctorum cultus dierum debita tranquillitate transcurrat, quietem publicam seditio nulla perturbet. fauor proprius circa nullum, qui notetur, appareat. decet enim suspensis sensibus omnia nostro integra uos reseruare iudicio nec furore quodam sed debita probitate expectare potius quam poscere sacerdotem. quod si prauos mcentores secuti turbas et tumultus potius quam quietem ac modestiam legeritis, quibus fauetis, monstrabitis nec solum uobis sed et auctoribus uestris, quorum consiliis inhaeretis, periculum salutis. ad quod nos compellitis, imminebit. neque enim uenia dignus est, qui ab improbitate humanitatis nostrae monitis non poterit retineri. Data Id. Mart. (25.) EIUSDEM PRINCIPIS EPISTOLA AD SANCTUM PAULINIM EPISCOPUS NOLANUM. SANCTO AC UENERABILI PATRI PAULINO EPISCOPO. Iam tunc fuit apud nos certa sententia nihil ab his sacerdotibus, qui ad synodum conuenerant, posse finiri, cum beatitudo tua de corporis inaequalitate causata itineris non potuerit iniuriam sustinere. et per absentiam sancti uiri, non quidem optentura, interim tamen uitia gratulantur, cum praua et uetus ambitio et cum benedicto uiro sanctaeque uitae diu uelit habere 1 possebat V, corr. 0 3 uobis o Meyer: uD V, ibi Bar . 9 integro V, corr . oJ 10 debitam probitatem V, corr. Bar . 12 turbas et o2: turbarent V, turbarum Bar . quam inseruit Bar. (cf. ad p. 70, 23) 13 Uubis o2: uerbis V 2o. Data die 20 Mart. 419. Ed. Bar. ad a. 4/9, 20 . 21 Tam tunc r. corr. Sirm. Meytr: tantum Bar . 23 finiri scripsi (