sed hactenus steterit iners dissimulatio iudicantum; nec necesse est admonere, quo possit sanctio contempta procedere; hactenus, inquam, steterit apparitorum supina desidia: posthac nisi omnes, ut nominatim iussionis nostrae summa complectitur, uel quos turbas istiusmodi molientes sancti episcoporum concilii consensus ostenderit, ultra centesimum miliarium ab urbe depuleris atque earum ciuitatum finibus extorres esse praeceperis, quarum plebem uel ecclesias uel per se uel per simile sui uulgus exercent, praeter aestimationis iniuriam, cuius apud bonos iactura non leuis est, piaculum neglectae sanctionis incurres. uolumus autem, ut, quicumque iudicio Damasi, quod ille cum concilio quinque uel septem habuerit episcoporum, uel eorum qui catholici sint iudicio atque concilio condemnatus erit, si iniuste uoluerit ecclesiam retentare uel euocatus ad sacerdotale iudicium per contumaciam non esse, seu ab illustribus uiris praefectis praetorio Galliae atque Italiae auctoritate adhibita ad episcopale iudicium remittatur siue a proconsulibus uel uicariis ad urbem Romam sub prosecutione 3 nostro om. Bar . 6 steterint V, corr . o2: stertit Bar. 7 iudicantiuiii Bar . est admonere necesse trsp. Bar . quod V, corr. Bar . 8 stertit Bar . 9 post haec Bar . 11 sanctorum Bar . concilia V, corr. Meyer consensu ostenderint Bar . 15 preterea estimationis V, corr. Bar . non leuis iactura trsp. Bar . 17 consilio V, corr. Meyer w 18 VII V 19 sunt Bar . atque V: uel Bar . consilio V, corr. Jleyer fuerit Bar . si iniuste Sirm : si iuste V, et iniuste Mei/er cf. Cone. Rom. p. 85, 22 atque iniuste uoluerit ecclesiam retinere 20 uel V: ut qui Bar., uel qui Coust . 21 adesse Meyer cf. Cone. Rom. p. 86, 2 non adesse: esse V, iuisset Bar . seu V: ut Bar . ab o: ad V 22 perfectis V, corr. Bar . 23 siue a proc. uel uicariis post Italiae trsp. Sirm., ante ad urbem inserens ut 24 accitus inserui perueniat, aut si in longinquioribus partibus alicuius ferocitas talis emerserit, omnis eius causae dictio ad metropolitani in eadem prouincia episcopi deducatur examen, uel, si ipse metropolitanus est, Romam necessario uel ad eos, quos Romanus episcopus iudices dederit, sine relatione contendat, ita tamen ut, quicumque deiecti sunt. ab eius tantum urbis finibus segregentur, in quibus fuerint sacerdotes. mitius enim grauiter meritos cohercemus et sacrilegam pertinaciam lenius quam merentur ulciscimur. quod si uel metropolitani episcopi uel cuiuscumque alterius sacerdotis iniquitas suspectatur aut gratia, ad Romanum episcopum uel ad concilium quindecim finitimorum episcoporum arcessito liceat prouocare, modo ne post examen habitum, quod definitum fuerit, integretur. iam uero illud, quod in negotiis quoque rerum minorum et in leuibus causae dictionibus animis nostris iustitia naturalis inseruit, multo diligentius in causis iustissimis uolumus conualescere, ne facile sit cuicumque perdito notabili prauitate morum aut infami calumnia notato personam criminatoris assumere aut testimonii dictionem in accusationem episcopi profiteri. cf. Cone. Rom. p . SG, 3 seu ab illustribus uiris praefectis praetorio Italiae uestrae siue a uicario accitus ad urbem Romam ueniat 2 causa edictio a, unde causae edictio Bar . metropolitae Bar . 3 deduceretur Bar . 6 detecti Bar . 7 minus Sirm . 9 meretur Bar . 10 alterius om. Bar . suspectatur Meyer: suspecta//// (eras . t) V, suspectat a, suspecta est o5, est suspecta Bar . 12 accersitum Bar . 17 cuiquam praedito Bar . notabili Bar.: nobili V 19 profiterij resci-iptum non esse integrum uix recte suspicatur Coust. p. 534 DE HIS QVAE INTER BONIFATIUM ET EULALIUM GESTA SUNT QVANDO UTRIQVE POST MORTEM PAPAE ZOSIMI EPISCOPATUM ROMANAE URBIS CONTENTIONIS AMBITU PERUASERUNT.