IDEM AUGG. AD OLVBRIUM P. U. Cum nihil possit esse iocundius uel abundantia uel quiete ac summa felicitas sit, quotiens duo ista iunguntur, procul dubio sublimitas tua perspicit, quam gratae nobis litterae tuae fuerint, cum et eos esse compressos, qui sanctissimam legem tumultu et seditione miscuerant, et annonam communis omnium patriae paulatim in statum pristinum redire coepisse testatae sunt. sed haec propemodum non stupemus in noto; talem enim te futurum esse praesumpsimus, cum detulerimus tuis meritis praefecturam, qualem statim in administrationis exordiis inuenimus. denique non monemus, ut illustris auctoritas tua eandem efficaciam deuotionemque custodiens penitus statum plebis uel reformatione pristinae disciplinae uel necessariorum prouisionibus commodorum et modestiae gloria et bonis securitatis 3 agynati V 5 interpretatioibus V relinquatur V, ur exputixit o 6 pacis V, corr. Meyer 7 ciues Y, corr. Bar . 11 id V: is uel quid Meyer . uel Bar . quod Meyer: qui V 10. Dat. aliquanto post ep. 8. Ed. Bar. ad a. 369, 5 . 15 olibrium pu. V 18 grae (= gratiae) V, corr. Bar . fuerint ex fuerunt corr. V 21 sint Meyer 25 deneque V, corr . o n (= non) V: nos inepte Bar . 27 reformationem V, corr. Meyer 4* accumulet, Olybri parens karissime atque amantissime: proprio quippe cura ingenio; satis est, ut inceptis posteriora respondeant. neque ita origines criminum metiaris, ut mansuetudinem nostram de correctionibus singulorum aestimes consulendam, cum omnia, ex quibus aliqua potest esse confusio, sponte praeuenias ac sic sollicite uerecundeque compescas, ut nobis non tam incitandi necessitas relinquatur quam gratia comprobandi. (11.) IDEM AUGUSTI AD AMPELIUM P. U. Iure mansuetudinis nostrae sensibus uel diuinitus datum est uel tranquillitate naturae, ne cum delinquentum facinore legum seueritate certemus ac spe emendationis futurae mitiorem esse uelimus correctionis iniuriam quam prouocat meritum noxiorum, Ampeli parens karissime atque amantissime. dudum Ursini inquietudine prouocati, fauentes concordiae populi Christiani, quieti etiam urbis sacratissimae prouidentes uno interim loco intra Gallias dumtaxat perturbatorem tranquillitatis publicae statueramus iure cohiberi, scilicet ne applicatione morum late dissensionis incommodum spargeretur. uerum naturae nostrae mansuetudine leuigati ita memorato abscedendi copiam dedimus, ne ad urbem Romam uel certe suburbicarias regiones pedem introferre aut nequitiae suae contagionem conetur infundere.