post dies septem cum omnibus periuris et 2 uniuerso V, quod moneo contra Meyerum 4 constantinus V, corr. oJ 5 habebitis dubitanter Meyer 11 iuli Vatic. 3786: uili V, iulii o2; basilica, quod ante Iuli inserui (cf. ยง 5), ante trans inseruit o 15 cleroa V, corr . pJ 16 in locis a Sirm . 17 Kalendas Octobris Sirm.: Kalendis octofi V dagalaifa fort . a3 20 exio V, corr . o basilicara Meyer 22 periuria V, corr. 0 23 epfc ex epCc corr. V 26 armatns Sirm.: armatos V, quo seruato pro perrumpit dubitanter pcrducit proponit Meyer arenariis, quos ingenti corrupit pretio, Lateranensem basilicam tenuit et ibi ordinatus episcopus et redimens iudicem urbis Uiuentium et praefectum annonae Iulianum id egit, ut Ursinus uir uenerabilis, qui prius fuerat pontifex ordinatus, cum Amantio et Lupo diaconibus in exilium mitteretur. quod ubi factum est, coepit Damasus Romanam plebem, quae sibi nolebat procedere, fustibus et caede uaria perurguere. presbyteros quoque numero septem detentos per officium nititur ab urbe propellere, sed plebs fidelis occurrens eosdem presbyteros eruit et ad basilicam Liberii sine mora perduxit. tunc Damasus cum perfidis inuitat arenarios quadrigarios et fossores omnemque clerum cum securibus gladiis et fustibus et obsedit basilicam hora diei secunda septimo Kalendarum Nouembrium die Gratiano et Dagalaifo conss. et graue proelium concitauit. nam effractis foribus igneque subposito aditum, unde inrumperet, exquirebat; nonnulli quoque de familiaribus eius tectum basilicae destruentes tegulis fidelem populum perimebant. tunc uniuersi Damasiani irruentes in basilicam centum sexaginta de plebe tam uiros quam mulieres occiderunt; uulnerauerunt etiam quam plurimos, ex quibus multi defuncti sunt. de parte uero Damasi nullus est mortuus. post tres autem dies sancta plebs in unum conueniens coepit aduersus eum domini mandata recitare dicentis: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam uero non possunt occidere; psallebat etiam in laudibus et dicebat: posuerunt mortalia seruorum tuorum escas uolatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae; effuderunt sanguinem eorum uelut aquam in circuitu Hierusalem et non erat, qui sepeliret. saepe igitur eadem plebs adunata in basilica Liberii clamabat dicens \'Christiane imperator, nihil te latet. omnes episcopi Romam ueniant. 23 Matth. 10, 28 25 Psalm. 78, 2 sq. 1 eranariis V, corr . 02 6 sibi V: se Sirm . 11 eranarios F, corr. oJ 1* agatur causa. quintum iam bellum Damasus fecit. a sede Petri homicidas foras !* dei autem populus episcopos conuenire multis precibus exorabat, ut memoratum tanta impietate maculatum sententia iusta percellerent; quem in tantum matronae diligebant, ut matronarum auriscalpius diceretur. uoces ergo plebis ad Ualentinianum principem sunt delatae, qui pietate commotus reditum concessit exulibus. tunc Ursinus cum Amantio et Lupo diaconibus septimo decimo Kalendarum Octobrium Lupicino et Iouino conss. ad urbem rediit. cui plebs sancta gratanter occurrit.