sed Damasus tantorum sibi conscius scelerum non mediocri timore concussus redemit omne palatium, ne facta sua principi panderentur. imperator nesciens quid Damasus perpetrasset edictum prorogat, ut Ursino exilio relegato nulla ulterius populos contentio nefanda collideret. tunc Ursinus episcopus uir sanctus et sine crimine consulens plebi tradidit se manibus iniquorum et sexto decimo Kal. Decembr. iussione imperatoris ad exilium sponte properauit. sed populus timens deum multisque persecutionibus fatigatus non imperatorem, non iudices nec ipsum auctorem scelerum et homicidam Damasum timuit sed per coemeteria martyrum stationes sine clericis celebrabat. unde cum ad sanctam Agnem multi fidelium conuenissent, armatus cum satellitibus suis Damasus irruit et plurimos uastationis suae strage deiecit. quod factum crudelissimum nimis episcopis Italiae displicebat. quos etiam cum ad natale suum sollemniter inuitasset et nonnulli conuenissent ex eis, precibus apud eos molitur et pretio, ut sententiam in sanctum Ursinum proferant. qui responderunt \'nos ad natale conuenimus, non ut inauditum damnemus). ita praua eius intentio caruit quo nitebatur effectu. 2 dei V: ideo Meyer 9 ioueno fort. ex iouino corr. V 12 omnem V, corr. 0 14 ursinus exilio V, corr. o1: Ursinu in exilium Meyer 16 sexta V, coir. 0 17 Kalendas Decembres Sirm.: kalendis decembribus V 18 nullisque Sinn . 19 Iudicem Sirm . 24 trage V, corr. 0 EXINDE PRESBVTERI DIUERSIS MODIS AFFLICTI PER EXILIA ET PEREGRINA LOCA DISPERSI SUNT. EX QVIBUS MARCELLINUS ET FAU- STINIS PRESBVTERI DE CONFESSIONE UERAE FIDEI ET OSTENTATI- ONE SACRAE COMMUNIONIS ET PERSECUTIONE ADUERSANTIUM UERI- TATI PRECES UALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO PRINCIPIBUS OPTULERUNT ITA: (2.) Deprecamur mansuetudinem uestram, piissimi imperatores Ualentiniane Theodosi et Arcadi, ut haec in contemplatione Christi filii dei, qui uestrum iuuat imperium, infatigabiliter legere dignemini. sublime regnum uestrum tunc ad sublimiora dei patris omnipotentis et Christi unigeniti filii eius opitulatione conscendit, cum nec in exiguis hominibus despicitis ueritatem nec in multis uel potentibus mendacium roboratis. hoc enim iustissimum est et saluberrimum apud regnum iustitiae, ut personae probentur ex merito ueritatis, non ueritas praesumatur ex potentia personarum; siquidem ius saeculi ideo scriptum est, ne contra uerum aequumue potentia uel multitudo praeualeat, etiamsi ab exiguis uindicetur.