Temporibus Constantii imperatoris filii Constantini durior orta est persecutio Christianorum ab impiis haereticis Arrianis annitente Constantio, qui et Athanasium episcopum resistentem haereticis persecutus est et, ut damnaretur ab omnibus episcopis, imperauit. quod etiam metu principis facere temptauerunt omnes ubique pontifices inauditum innocentemque damnantes; sed Liberius Romanus episcopus et Eusebius Uercellensis et Lucifer Caralitanus et Hilarius Pictauensis dare sententiam noluerunt. hi ergo mittuntur in exilium pro fide seruanda. cum Liberio Damasus diaconus eius se simulat proficisci. unde fugiens de itinere Romam redit ambitione corruptus. sed eo die, quo Liberius ad exilium proficiscebatur, clerus omnis id est presbyteri et archidiaconus Felix et ipse Damasus diaconus et cuncta ecclesiae officia omnes pariter praesente populo Romano sub iureiurando firmarunt se uiuente Liberio pontificem alterum nullatenus habituros. sed clerus contra fas, quod minime decebat, cum summo periurii scelere 1. Edidit una cum n. 2 et 2a Iac. Sirmond, MarcelUni et Faustini libellus precum .. Parisiis 1650; n. 1 et 3-40 edidit Guil. Meyer Spirensis in Indicibus scholarum Gottingensibus 1888 et 188sj9 . 1 Titulo JS HOC CODICI CONTIXENTDR KPYSTOLE CCXLIII. QCB GESTA SUNT .. tn margine V man. 1 adscripsit: Quae uera sunt uenerans (uenerare (2). lector, quae in detractionem romani pontificis et in defensionem hereticoruin inueneris, caue. his in codice p addit pJ: Illa uerba fuerunt addita a Papa Marcello 2° cum esset adhuc presbyter cardinalis ecclesiae Romanae. de quo errore uide quae exposui Prolegom. cap. I 2 Constantii o2: constantini V 3 arianis V 4 annuente o Sinn . 5 dannaretur V omibus V 10 mittantur V, corr . 02 11 simula V, corr. a 13 quod F, corr. Sirm . 16 romano o; umano V 18 dicebat Y, corr . o. XXXV. 1 Felicem archidiaconum ordinatum in loco Liberii episcopum susceperunt. quod factum uniuerso populo displicuit et se ab eius processione suspendit. post annos duos uenit Romam Constantius imperator; pro Liberio rogatur a populo. qui mox annuens ait \'habetis Liberium, qui, qualis a uobis profectus est, melior reuertetur). hoc autem de consensu eius, quo manus perfidiae dederat, indicabat. tertio anno redit Liberius, cui obuiam cum gaudio populus Romanus exiuit. Felix notatus a senatu uel populo de urbe propellitur. et post parum temporis impulsu clericorum, qui peiurauerant, inrumpit in urbem et stationem in Iuli trans Tiberim dare praesumit. quem omnis multitudo fidelium et proceres de urbe iterum cum magno dedecore proiecerunt. post aunos octo Ualentiniano et Ualente consulibus X Kalendarum Decembrium die defunctus est Felix. Liberius misericordiam fecit in clericos, qui peiurauerant, eosque locis propriis suscepit. itemque octauo Kalendas Octobr. Gratiano et Dagalaifo consulibus Liberius humanis rebus eximitur. tunc presbyteri et diacones Ursinus Amantius et Lupus cum plebe sancta, quae Liberio fidem seruauerat in exilio constituto, coeperunt in basilica luli procedere et sibi Ursinum diaconum pontificem in loco Liberii ordinari deposcunt; periuri uero in Lucinis Damasum sibi episcopum in loco Felicis expostulant. Ursinum Paulus Tiburtinus episcopus benedicit. quod ubi Damasus, qui semper episcopatum ambierat, comperit, omnes quadrigarios et imperitam multitudinem pretio concitat et armatus fustibus ad basilicam Iuli perrumpit et magna fidelium caede per triduum debacchatus est.