Ausonius genitor nobis, ego nomine eodem: qui sim, qua secta, stirpe, lare et patria, adscripsi, ut nosses, bone vir, quicumque fuisses, et notum memori me coleres animo. Vasates patria est patri, gens Haedua matri de patre, Tarbellis set genetrix ab Aquis, ipse ego Burdigalae genitus: divisa per urbes quattuor antiquas stirpis origo meae. hinc late fusa est cognatio; nomina multis ex nostra, ut placitum, ducta domo veniant: derivata aliis, nobis ab stemmate primo et non cognati, sed genetiva, placent, set redeo ad seriem. genitor studuit medicinae, disciplinarum quae dedit una deum. nos ad grammaticen studium convertimus et mox rhetorices etiam, quod satis, attigimus. nec fora non celebrata mihi, set cura docendi cultior, et nomen grammatici merui non tam grande quidem, quo gloria nostra subiret Aemilium aut Scaurum Berytiumve Probum, sed quo nostrates, Aquitanica nomina, multos conlatus, set non subditus, adspicerem. Exactisque dehinc per trina decennia fastis deserui doctor municipalem operam, aurea et Augusti palatia iussus adire Augustam subolem grammaticus docui, mox etiam rhetor, nec enim fiducia nobis vana aut non solidi gloria iudicii, cedo tamen fuerint fama potiore magistri, dum nulli fuerit discipulus melior.