cum vada lene meant liquidarum et lapsus aquarum prodit caerulea dispersas luce figuras: quod sulcata levi crispatur harena meatu, inclinata tremunt viridi quod gramina fundo: usque sub ingenuis agitatae fontibus herbae vibrantes patiuntur aquas lucetque latetque calculus et viridem distinguit glarea muscum, tota Caledoniis talis patet ora Britannis, cum virides algas et rubra corallia nudat aestus et albentes concharum germina bacas, delicias hominum, locupletibus atque sub undis adsimulant nostros imitata monilia cultus: haud aliter placidae subter vada laeta Mosellae detegit admixtos non concolor herba lapillos. Intentos tamen usque oculos errore fatigant interludentes, examina lubrica, pisces, sed neque tot species obliquatosque natatus quaeque per adversum succedunt agmina flumen, nominaque et cunctos numerosae stirpis alumnos edere fas aut ille sinit, cui cura secundae sortis et aequorei cessit tutela tridentis. tu mihi flumineis habitatrix Nais in oris squamigeri gregis ede choros liquidoque sub alveo dissere caeruleo fluitantes amne catervas. Squameus herbosas capito inter lucet harenas, viscere praetenero fartim congestus aristis nec duraturus post bina trihoria mensis, purpureisque salar stellatus tergora guttis et nullo spinae nociturus acumine rhedo effugiensque oculos celeri levis umbra natatu.