omnia solus habes, quae fons, quae rivus et amnis et lacus et bivio refluus manamine pontus, tu placidis praelapsus aquis nec murmura venti ulla, nec occulti pateris luctamina saxi: non spirante 1 vado rapidos properare 2 meatus cogeris, extantes medio non aequore terras interceptus habes, iusti ne demat honorem nominis, exclusum si dividat insula flumen, tu duplices sortite vias, et cum amne secundo defluis, ut celeres feriant vada concita remi, et cum per ripas nusquam cessante remulco intendunt collo malorum vincula nautae. ipse tuos quotiens miraris in amne recursus, legitimosque putas prope segnius ire meatus? tu neque limigenis ripam praetexeris ulvis, nec piger inmundo perfundis litora caeno: sicca in primores pergunt vestigia lymphas. i nunc, et Phrygiis sola levia consere crustis tendens marmoreum laqueata per atria campum, ast ego despectis, quae census opesque dederunt, naturae mirabor opus, non dira nepotum laetaque iacturis ubi luxuriatur egestas, hic solidae sternunt umentia litora harenae, nec retinent memores vestigia pressa figuras. Spectans vitreo per levia terga profundo, secreti nihil amnis habens: utque almus aperto panditur intuitu 1 liquidis obtutibus aer nec placidi prohibent oculos per inania venti, sic demersa procul durante per intima visu cernimus, arcanique patet penetrale profundi,