Graece coactum est ὄρα τέλοσ μακροῦ βίου , quod longius fit, si Latine dixeris: spectare vitae iubeo cunctos terminum. proinde miseros aut beatos dicere evita, quod sunt semper ancipiti in statu. id adeo sic est. si queam, paucis loquar. Rex an tyrannus Lydiae, Croesus, fuit his in beatis, dives insanum in modum, lateribus aureis templa qui divis dabat, is me evocavit. venio dicto oboediens, meliore ut uti rege possint Lydii. rogat, beatum prodam, si quem noverim. Tellena dico civem non ignobilem: pro patria pugnans iste vitam obiecerat. despexit, alium quaerit, inveni Aglaum: fines agelli proprii is numquam excesserat. at ille ridens: “ Quo dein me ponis loco, beatus orbe toto qui solus vocor? ” Spectandum dico terminum vitae prius: tum iudicandum, si manet felicitas. dictum moleste Croesus accepit: ego