set καιρὸσ iste tempestivum tempus est. Bias Prieneus dixit οἱ πλεῖστοι κακοί , quod est Latinum, plures hominum sunt mali; set inperitos scito, quos dixit malos. μελέτη τὸ πᾶν , Periandri id est Corinthii, meditationem posse totum qui putat. ἄριστον μέτρον esse dicit Lindius Cleobulus: hoc est, optimus cunctis modus. Thales set ἐγγύα , πάρα δ ' ἄτα protulit, spondere qui nos, noxa quia praes est, vetat. hoc nos monere faeneratis non placet. Dixi: recedam, legifer venit Solon. SOLON DE more Graeco prodeo in scaenam Solon, septem sapientum fama cui palmam dedit. set famae 1 non est iudicii severitas; neque enim esse primum me, verum unum existimo, aequalitas quod ordinem nescit pati. recte olim ineptum Delphicus suasit deus quaerentem, quisnam primus sapientum foret, ut in orbe tereti nominum sertum inderet, ne primus esset, ne vel imus quispiam. eorum e medio prodeo gyro Solon, ut, quod dixisse Croeso regi existimor, id omnis hominum secta sibi dictum putet. Graece coactum est ὄρα τέλοσ μακροῦ βίου , quod longius fit, si Latine dixeris: spectare vitae iubeo cunctos terminum. proinde miseros aut beatos dicere evita, quod sunt semper ancipiti in statu. id adeo sic est. si queam, paucis loquar.