ut expedirem, quis theatra, quis forum, quis condidisset privas partes moenium: set ut verendos disque laudatos viros praegrederer aperiremque, quid vellent sibi. Pronuntiare suas solent sententias, quas quisque iam prudentium anteverterit. scitis profecto, quae sint; set si memoria rebus vetustis claudit, veniet ludius edissertator harum, quas teneo minus. LUDIUS DELPHIS Solonem scripse fama est Atticum γνῶθι σεαυτόν , quod Latinum est: nosce te. multi hoc Laconis esse Chilonis putant. Spartane Chilon, sit tuum necne, ambigunt, quod iuxta fertur, ὄρα τέλοσ μακροῦ βίου , finem intueri longae vitae qui iubes. multi hoc Solonem dixe Croeso existimant. et Pittacum dixisse fama est Lesbium γίγνωσκε καιρόν : tempus ut noris, iubet. set καιρὸσ iste tempestivum tempus est. Bias Prieneus dixit οἱ πλεῖστοι κακοί , quod est Latinum, plures hominum sunt mali;