quam in urbe nostra sero luxus condidit, aedilis olim scaenam tabulatam dabat subito excitatam nulla mole saxea. Murena sic et Gallius: nota eloquar, postquam potentes nec verentes sumptuum nomen perenne crediderunt, si semel constructa moles saxeo fundamine in omne tempus conderet ludis locum: cuneata crevit haec theatri inmanitas: Pompeius hanc et Balbus et Caesar dedit Octavianus concertantes sumptibus. sed quid ego istaec? non hac de causa huc prodii, ut expedirem, quis theatra, quis forum, quis condidisset privas partes moenium: set ut verendos disque laudatos viros praegrederer aperiremque, quid vellent sibi. Pronuntiare suas solent sententias, quas quisque iam prudentium anteverterit. scitis profecto, quae sint; set si memoria rebus vetustis claudit, veniet ludius edissertator harum, quas teneo minus. LUDIUS DELPHIS Solonem scripse fama est Atticum γνῶθι σεαυτόν , quod Latinum est: nosce te. multi hoc Laconis esse Chilonis putant. Spartane Chilon, sit tuum necne, ambigunt, quod iuxta fertur, ὄρα τέλοσ μακροῦ βίου , finem intueri longae vitae qui iubes. multi hoc Solonem dixe Croeso existimant. et Pittacum dixisse fama est Lesbium γίγνωσκε καιρόν : tempus ut noris, iubet.