nullo inpeditam, temporis servans vicem. reputate cuncti, quotiens offensam incidat, spectata cui non fuerit opportunitas. Tempus monet, ne sim molestus, plaudite. PERIANDER EPHYRA creatus huc Periander prodeo, μελέτη τὸ πᾶν qui dixi et dictum iam probo, meditationis esse, quod recte geras. is quippe solus rei gerendae est efficax, meditatur omne qui prius negotium. adversa rerum vel secunda praedicat meditanda cunctis comicus Terentius. 1 locare sedes, bellum gerere aut ponere, magnas modicasque res, etiam parvas quoque agere volentem semper meditari decet. nam segniores omnes in coeptis novis, meditatio si rei gerendae defuit. nil est, quod ampliorem curam postulet, quam cogitare, quid gerendum sit. dehinc incogitantes fors, non consilium regit. Sed ego me ad partes iam recipio, plaudite, meditando et vestram rem curetis publicam.