BIAS Prieneus quod 1 dixi o ἱ πλεῖστοι κακοι , Latine dictum suspicor: plures mali. dixisse nollem; veritas odium parit.2 malos sed imperitos dixi et barbaros, qui ius et aequum et sacros mores neglegunt. nam populus iste, quo theatrum cingitur, totus bonorum est. hostium tellus habet, dixisse quos me creditis, plures malos, sed nemo quisquam tam malus iudex fuat, quin iam bonorum partibus se copulet, sive ille vere bonus est, seu dici studet. iam fugit illud nomen invisum mali. Abeo. valete et plaudite, plures boni.1 PITTACUS MYTILENA ego ortus Pittacus sum Lesbius, γίνωσκε καιρὸν qui docui sententiam. set iste καιρόσ , tempus ut noris, monet et esse καιρόν , tempestivum quod vocant. Romana sic et est vox: veni in tempore.2 vester quoque iste comicus Terentius rerum omnium esse primum tempus autumat, ad Antiphilam quom venerat servus Dromo 3