gradibus propinquis in quatuordecim sedes: ἄριστον μέτρον an sit optimus modus, dic! adnuisti? gratiam habeo, persequar per ordinem, iam dixit ex isto loco Afer poeta vester ut ne quid nimis, 1 et noster quidam μηδὲν ἄγαν .2 huc pertinet uterque sensus, Italus seu Dorius. fandi, tacendi, somni, vigilii is modus, beneficiorum, gratiarum, iniuriae, studii, laborum: vita in omni quidquid est, istum requirit optimae pausae modum. Dixi: recedam, sit modus, venit Thales. THALES MILESIUS sum Thales, aquam qui principem rebus creandis 3 dixi, ut vates Pindarus, 4 cuique olim iussu Apollinis tripodem aureum 5 dedere piscatores extractum mari; namque hi iubente Delio me legerant, quod ille munus hoc sapienti miserat. ego recusans non recepi et reddidi ferendum ad alios, quos priores crederem. dein per omnes septem sapientes viros missum ac remissum rursus ad me deferunt. ego receptum consecravi Apollini; nam si sapientem deligi Phoebus iubet, non hominem quemquam, set deum credi decet. Is igitur ego sum. causa set in scaenam fuit mihi prodeundi, quae duobus ante me, adsertor ut sententiae fierem meae. ea displicebit, non tamen prudentibus, quos docuit usus et peritos reddidit.