ignoscenda istaec an cognoscenda rearis, adtento, Drepani, perlege iudicio, aequanimus fiam te iudice, sive legenda, sive tegenda putes carmina, quae dedimus, nam primum est meruisse tuum, Pacate, favorem: proxima defensi cura pudoris erit. possum ego censuram lectoris ferre severi et possum modica laude placere mihi: novit equus plausae sonitum cervicis amare, novit et intrepidus verbera lenta pati. Maeonio qualem cultum quaesivit Homero censor Aristarchus normaque Zenodoti! pone obelos igitur primorum stigmata vatum: palmas, non culpas esse putabo meas; et correcta magis quam condemnata vocabo, adponet docti quae mihi lima viri. interea arbitrii subiturus pondera tanti optabo, ut placeam; si minus, ut lateam. Prologus Septem sapientes, nomen quibus istud dedit Ssuperior aetas nec secuta sustulit, hodie in orchestram palliati prodeunt, quid erubescis tu, togate Romule, scaenam quod introibunt tam clari viri? nobis pudendum hoc, non et Atticis quoque: quibus theatrum curiae praebet vicem. nostris negotis sua loca sortito data: campus comitiis, ut conscriptis curia, forum atque rostra separat ius 1 civium, una est Athenis atque in omni Graecia ad consulendum publici sedes loci,