ignoscenda istaec an cognoscenda rearis, adtento, Drepani, perlege iudicio, aequanimus fiam te iudice, sive legenda, sive tegenda putes carmina, quae dedimus, nam primum est meruisse tuum, Pacate, favorem: proxima defensi cura pudoris erit. possum ego censuram lectoris ferre severi et possum modica laude placere mihi: novit equus plausae sonitum cervicis amare, novit et intrepidus verbera lenta pati. Maeonio qualem cultum quaesivit Homero censor Aristarchus normaque Zenodoti! pone obelos igitur primorum stigmata vatum: palmas, non culpas esse putabo meas; et correcta magis quam condemnata vocabo, adponet docti quae mihi lima viri. interea arbitrii subiturus pondera tanti optabo, ut placeam; si minus, ut lateam. Prologus Septem sapientes, nomen quibus istud dedit Ssuperior aetas nec secuta sustulit, hodie in orchestram palliati prodeunt,