libellum, quem ad nepotulum meum, sororis tuae lilium, instar protreptici luseram, venturus ipse praemisi legendum. hoc enim malui quam ipse recitare, esset ut tibi censura liberior, quae duabus causis impediri solet: quod aures nostras audita velocius quam lecta praetereunt et quod sinceritas iudicandi praesentia recitantis oneratur, nunc tibi utrumque integrum est, quia et legenti libera mora est et iudicaturo non obstat nostri verecundia. Set heus tu, fili dulcissime, habeo quod admoneam, si qua tibi in his versiculis videbuntur (nam vereor, ut multa sint) fucatius concinnata quam verius et plus coloris quam suci habere, ipse sciens fluere permisi, venustula ut essent magis, quam forticula, instar virginum, quas matres student demissis umeris esse, vineto pectore, ut graciles sient. nosti cetera. Superest igitur, ut dicas: quid moraris iudicationem meam de eo, quod ipse pronuntias esse mendosum? dicam scilicet me huiusmodi versibus foris erubescere, set intra nos minus verecundari; namque ego haec annis illius magis quam meis scripsi aut fortasse et meis: δὶσ παῖδεσ οἱ γέροντεσ . ad summam valeat austeritas tua: mihi eum infante ratio est . Vale, fili dulcissime.