<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Iamdudum autem quam grati animi, tam sermonis exigui, ut supra dictum est,
                        succumbo materiae, neque adhuc illa perstrinxi, quae ne infantissimus
                        quidem, nisi idem impiissimus, eminentia per famam et omnium gaudiis testata
                        supprimeret; quae supra vires dicendi meas posita cunctor attingere, aut
                        ingrati crimine arguendus aut temerarii professione culpandus: tamen,
                        alterum cum subeundum sit, audaciam quam malevolentiam malo reprehendi, tu,
                        Auguste venerabilis, districtus maximo bello, adsultantibus tot milibus
                        barbarorum, quot Danuvii ora praetexitur. comitia consulatus mei armatus
                        exerces. tributa ista quod in urbe Sirmio geruntur, an. ut quod in pro- <pb n="v.1.p.244"/> cinctu, centuriata dicentur? an ut quondam pontificalia
                        vocabuntur, sine arbitrio multitudinis sacerdotum tractata collegio? sic
                        potius, sic vocentur quae tu pontifex maximus deo participatus habuisti. Non
                        est ingenii mei, piissime imperator, talia comminisci. verba sunt litterarum
                        tuarum: quibus apud me auctoritatem summi numinis et tuae voluntatis
                        amplificas. sic enim loqueris: cum de consulibus in annum creandis solus
                        mecum rolutarem, ut me nosti atque ut facere debui et velle te scirit
                        consilium meum ad deum retuli. eius auctoritati obsecutus te consulem
                        designari et declarari ei priorem nuncupavi. cuius orationis ordo lucidior?
                        quae doctrina tam diligens propriis comitiorum verbis loqui nec vocabulis
                        moris antiqui nomina peregrina miscere? valete modo. classes populi et
                        urbanarum tribuum praerogativae et centuriae iure vocatae. quae comitia
                        pleniora umquam fuerunt quam quibus praestitit deus consilium, imperator
                        obsequium? </p></div></div></body></text></TEI>