<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><q>Non possum fidei causa ostendere imagines maiorum meorum,</q> ut ait apud
                        Sallustium Marius, nec deductum ab heroibus genus vel deorum stemma
                        replicare, nec ignotas opes et patrimonia sparsa sub regnis: sed ea, quae
                        nota sunt, dicere potius, quam praedicare: patriam non obscuram, familiam
                        non <pb n="v.1.p.240"/> paenitendam, domum innocentem, innocentiam non
                        coactam, angustas opes, verumtamen libris et litteris dilatatas,
                        frugalitatem sine sordibus, ingenium liberale, animum non inliberalem,
                        victum, vestitum, supellectilem munda, non splendida: veteribus ut illis
                        consulibus (excepta, quae tum erant, bellicarum conlatione virtutum) si quis
                        me conferre dignetur. seponat opulentiam non derogaturus industriam. Verum
                        quoniam gratiis agendis iamdudum succumbo materiae: tu orationi meae,
                        Gratiane, succede. tu, Gratiane, qui hoc nomen sic per fortunam adeptus es,
                        ut nemo verius ambitione quaesierit: neque enim iustius Metellus cognomento
                        Pius patre revocatis qui esset impius exulante; aut verius Sulla Felix, qui
                        felicior ante, quam vocaretur; quam tu, Gratianus: cui et hoc nomen est, et
                        illa Metelli Sullaeque cognomina. tu, inquam, Gratiane, qui hoc non singulis
                        factis, sed perpetua grate agendi benignitate meruisti: cui, nisi ab avo
                        deductum esset, ab omnibus adderetur: tu ipse tibi, inquam, pro me gratiam
                        refer, tu tuaeque virtutes: bonitas, qua in omnes prolixus es, perpetuus in
                        me; pietas, qua orbem tuum temperas, quam in ulciscendo patruo <pb n="v.1.p.242"/> probas, tuendo in fratre cumulas, ornando in praeceptor
                        multiplicas. agat gratias clementia, quam humano generi impertis;
                        liberalitas, qua ditas omnes; fortitudo, qua vineis, et mens ista aurea,
                        quam de communi deo plus quam unus hausisti. agant et pro me gratias voces
                        omnium Galliarum, quarum praefecto hanc honorificentiam detulisti. ultra
                        progredior, et hoc quia debere te dicis: agat, quae optime agere potest, vox
                        ista, quam docui. </p></div></div></body></text></TEI>