Non possum fidei causa ostendere imagines maiorum meorum, ut ait apud Sallustium Marius, nec deductum ab heroibus genus vel deorum stemma replicare, nec ignotas opes et patrimonia sparsa sub regnis: sed ea, quae nota sunt, dicere potius, quam praedicare: patriam non obscuram, familiam non paenitendam, domum innocentem, innocentiam non coactam, angustas opes, verumtamen libris et litteris dilatatas, frugalitatem sine sordibus, ingenium liberale, animum non inliberalem, victum, vestitum, supellectilem munda, non splendida: veteribus ut illis consulibus (excepta, quae tum erant, bellicarum conlatione virtutum) si quis me conferre dignetur. seponat opulentiam non derogaturus industriam. Verum quoniam gratiis agendis iamdudum succumbo materiae: tu orationi meae, Gratiane, succede. tu, Gratiane, qui hoc nomen sic per fortunam adeptus es, ut nemo verius ambitione quaesierit: neque enim iustius Metellus cognomento Pius patre revocatis qui esset impius exulante; aut verius Sulla Felix, qui felicior ante, quam vocaretur; quam tu, Gratianus: cui et hoc nomen est, et illa Metelli Sullaeque cognomina. tu, inquam, Gratiane, qui hoc non singulis factis, sed perpetua grate agendi benignitate meruisti: cui, nisi ab avo deductum esset, ab omnibus adderetur: tu ipse tibi, inquam, pro me gratiam refer, tu tuaeque virtutes: bonitas, qua in omnes prolixus es, perpetuus in me; pietas, qua orbem tuum temperas, quam in ulciscendo patruo probas, tuendo in fratre cumulas, ornando in praeceptor multiplicas. agat gratias clementia, quam humano generi impertis; liberalitas, qua ditas omnes; fortitudo, qua vineis, et mens ista aurea, quam de communi deo plus quam unus hausisti. agant et pro me gratias voces omnium Galliarum, quarum praefecto hanc honorificentiam detulisti. ultra progredior, et hoc quia debere te dicis: agat, quae optime agere potest, vox ista, quam docui. Iamdudum autem quam grati animi, tam sermonis exigui, ut supra dictum est, succumbo materiae, neque adhuc illa perstrinxi, quae ne infantissimus quidem, nisi idem impiissimus, eminentia per famam et omnium gaudiis testata supprimeret; quae supra vires dicendi meas posita cunctor attingere, aut ingrati crimine arguendus aut temerarii professione culpandus: tamen, alterum cum subeundum sit, audaciam quam malevolentiam malo reprehendi, tu, Auguste venerabilis, districtus maximo bello, adsultantibus tot milibus barbarorum, quot Danuvii ora praetexitur. comitia consulatus mei armatus exerces. tributa ista quod in urbe Sirmio geruntur, an. ut quod in pro- cinctu, centuriata dicentur? an ut quondam pontificalia vocabuntur, sine arbitrio multitudinis sacerdotum tractata collegio? sic potius, sic vocentur quae tu pontifex maximus deo participatus habuisti. Non est ingenii mei, piissime imperator, talia comminisci. verba sunt litterarum tuarum: quibus apud me auctoritatem summi numinis et tuae voluntatis amplificas. sic enim loqueris: cum de consulibus in annum creandis solus mecum rolutarem, ut me nosti atque ut facere debui et velle te scirit consilium meum ad deum retuli. eius auctoritati obsecutus te consulem designari et declarari ei priorem nuncupavi. cuius orationis ordo lucidior? quae doctrina tam diligens propriis comitiorum verbis loqui nec vocabulis moris antiqui nomina peregrina miscere? valete modo. classes populi et urbanarum tribuum praerogativae et centuriae iure vocatae. quae comitia pleniora umquam fuerunt quam quibus praestitit deus consilium, imperator obsequium?