<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Negat Cicero consularis ultra se habere, quod <pb n="v.1.p.234"/> cupiat, ego
                        autem iam consul et senex adhuc aviditatem meam fatebor, te videre saepius
                        in hoc magistratu, Gratiane, desidero, ut et sex Val. Corvini et septem C.
                        Marii et cognominis tui Augusti tredecim consulatus unus aequiperes. plures
                        tibi potest aetas et fortuna tua praestare; verum ego in numero parcior,
                        quia tu in munere liberalior: ipsum enim te saepius hoc honore defraudas, ut
                        et aliis largiaris. scis enim, imperator doctissime (rursum enim utar laude
                        privata), scis, inquam, septem ac decem Domitiani consulatus, quos ille
                        invidia alios provehendi continuando conseruit, ita in eius aviditate
                        derisos, ut haec eum pagina fastorum suorum, immo fastidiorum, fecerit
                        insolentem nec potuerit praestare felicem, quod si principi honoris istius
                        temperata et quae vocatur aurea debet esse modioeritas, quid privati status
                        hominibus, quid aequanimis, quid iam senibus erga se oportet esse
                        moderaminis? ego quidem, quod ad honores meos pertinet, et vota satum vi: tu
                        tamen, imperator optime, tu piissime, tu quem non fatigat liberalitas, nisi quando cessavit: tu, inquam,
                        indulgentissime Gratiane, ut ad benefaciendum subito es necopinus ingenio,
                        adhuc aliquid, quod hoc nomine mihi praestetur, invenies, invenies? sic.
                        intellexero omnes, sic nubis ordinem ipse fecisti, <pb n="v.1.p.236"/> sic
                        amicus deo es, ut a te iam impetratum sit, quod optatur, a quo et quod
                        nondum optamus, adipiscimur. </p></div></div></body></text></TEI>