<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Negat Cicero consularis ultra se habere, quod <pb n="v.1.p.234"/> cupiat, ego
                        autem iam consul et senex adhuc aviditatem meam fatebor, te videre saepius
                        in hoc magistratu, Gratiane, desidero, ut et sex Val. Corvini et septem C.
                        Marii et cognominis tui Augusti tredecim consulatus unus aequiperes. plures
                        tibi potest aetas et fortuna tua praestare; verum ego in numero parcior,
                        quia tu in munere liberalior: ipsum enim te saepius hoc honore defraudas, ut
                        et aliis largiaris. scis enim, imperator doctissime (rursum enim utar laude
                        privata), scis, inquam, septem ac decem Domitiani consulatus, quos ille
                        invidia alios provehendi continuando conseruit, ita in eius aviditate
                        derisos, ut haec eum pagina fastorum suorum, immo fastidiorum, fecerit
                        insolentem nec potuerit praestare felicem, quod si principi honoris istius
                        temperata et quae vocatur aurea debet esse modioeritas, quid privati status
                        hominibus, quid aequanimis, quid iam senibus erga se oportet esse
                        moderaminis? ego quidem, quod ad honores meos pertinet, et vota satum vi: tu
                        tamen, imperator optime, tu piissime, tu quem non fatigat liberalitas, nisi quando cessavit: tu, inquam,
                        indulgentissime Gratiane, ut ad benefaciendum subito es necopinus ingenio,
                        adhuc aliquid, quod hoc nomine mihi praestetur, invenies, invenies? sic.
                        intellexero omnes, sic nubis ordinem ipse fecisti, <pb n="v.1.p.236"/> sic
                        amicus deo es, ut a te iam impetratum sit, quod optatur, a quo et quod
                        nondum optamus, adipiscimur. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Et rursum aliquis adiciet aut sermone libere aut cogitatione liberius: nonne
                        olim et apud veteres multi eiusdem modi doctores fuerunt? an tu solus
                        praeceptor Augusti? immo ego cum multis coniunctus officio, sed cum
                        paucissimis secretus exemplo, nolo Constantini temporum taxare collegas:
                        Caesares docebantur. superiora contingam. dives Seneca nec tamen consul,
                        arguetur rectius quam praedicabitur non erudiisse indolem Neronis, sed
                        armasse saevitiam. Quintilianus consularia per Clementem ornamenta sortitus
                        honestamenta nominis potius videtur quam insignia potestatis habuisse. quo
                        modo Titianus magister, sed gloriosus ille, municipalem scholam apud
                        Visontionem Lugdunumque variando non aetate equidem, sed vilitate consenuit.
                        unica mihi et amplectenda est Frontonis imitatio: quem tamen Augusti
                        magistrum sic consulatus ornavit, ut praefectura non cingeret. sed
                        consulatus ille cuius modi? ordinario suffectus, bimenstri spatio
                        interpositis, in sexta anni parte consumptus, quae- <pb n="v.1.p.238"/>
                        rendum ut reliquerit tantus orator, quibus consulibus gesserit consulatum.
                        Ecce aliud, quod aliquis opponat: in tanti te ergo oratoris fastigium
                        gloriosus attollis? cui talia requirenti respondebo breviter: non ego me
                        contendo Frontoni, sed Antonino praefero Gratianum. celebrant equidem
                        sollemnes istos dies omnes ubique urbes, quae sub legibus agunt, et Roma de
                        more et Constantinopolis de imitatione et Antiochia pro luxu et Carthago
                        discincta et donum fluminis Alexandria: sed Treveri principis beneficio et
                        mox cum ipso auctore beneficii, loca inter se distant, vota consentiunt,
                        unus in ore omnium Gratianus, potestate imperator, virtute victor, Augustus
                        sanctitate, pontifex religione, indulgentia pater, aetate filius, pietate
                        utrumque. </p></div></div></body></text></TEI>