Negat Cicero consularis ultra se habere, quod cupiat, ego autem iam consul et senex adhuc aviditatem meam fatebor, te videre saepius in hoc magistratu, Gratiane, desidero, ut et sex Val. Corvini et septem C. Marii et cognominis tui Augusti tredecim consulatus unus aequiperes. plures tibi potest aetas et fortuna tua praestare; verum ego in numero parcior, quia tu in munere liberalior: ipsum enim te saepius hoc honore defraudas, ut et aliis largiaris. scis enim, imperator doctissime (rursum enim utar laude privata), scis, inquam, septem ac decem Domitiani consulatus, quos ille invidia alios provehendi continuando conseruit, ita in eius aviditate derisos, ut haec eum pagina fastorum suorum, immo fastidiorum, fecerit insolentem nec potuerit praestare felicem, quod si principi honoris istius temperata et quae vocatur aurea debet esse modioeritas, quid privati status hominibus, quid aequanimis, quid iam senibus erga se oportet esse moderaminis? ego quidem, quod ad honores meos pertinet, et vota satum vi: tu tamen, imperator optime, tu piissime, tu quem non fatigat liberalitas, nisi quando cessavit: tu, inquam, indulgentissime Gratiane, ut ad benefaciendum subito es necopinus ingenio, adhuc aliquid, quod hoc nomine mihi praestetur, invenies, invenies? sic. intellexero omnes, sic nubis ordinem ipse fecisti, sic amicus deo es, ut a te iam impetratum sit, quod optatur, a quo et quod nondum optamus, adipiscimur. Et rursum aliquis adiciet aut sermone libere aut cogitatione liberius: nonne olim et apud veteres multi eiusdem modi doctores fuerunt? an tu solus praeceptor Augusti? immo ego cum multis coniunctus officio, sed cum paucissimis secretus exemplo, nolo Constantini temporum taxare collegas: Caesares docebantur. superiora contingam. dives Seneca nec tamen consul, arguetur rectius quam praedicabitur non erudiisse indolem Neronis, sed armasse saevitiam. Quintilianus consularia per Clementem ornamenta sortitus honestamenta nominis potius videtur quam insignia potestatis habuisse. quo modo Titianus magister, sed gloriosus ille, municipalem scholam apud Visontionem Lugdunumque variando non aetate equidem, sed vilitate consenuit. unica mihi et amplectenda est Frontonis imitatio: quem tamen Augusti magistrum sic consulatus ornavit, ut praefectura non cingeret. sed consulatus ille cuius modi? ordinario suffectus, bimenstri spatio interpositis, in sexta anni parte consumptus, quae- rendum ut reliquerit tantus orator, quibus consulibus gesserit consulatum. Ecce aliud, quod aliquis opponat: in tanti te ergo oratoris fastigium gloriosus attollis? cui talia requirenti respondebo breviter: non ego me contendo Frontoni, sed Antonino praefero Gratianum. celebrant equidem sollemnes istos dies omnes ubique urbes, quae sub legibus agunt, et Roma de more et Constantinopolis de imitatione et Antiochia pro luxu et Carthago discincta et donum fluminis Alexandria: sed Treveri principis beneficio et mox cum ipso auctore beneficii, loca inter se distant, vota consentiunt, unus in ore omnium Gratianus, potestate imperator, virtute victor, Augustus sanctitate, pontifex religione, indulgentia pater, aetate filius, pietate utrumque.