<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Negat Cicero consularis ultra se habere, quod <pb n="v.1.p.234"/> cupiat, ego
                        autem iam consul et senex adhuc aviditatem meam fatebor, te videre saepius
                        in hoc magistratu, Gratiane, desidero, ut et sex Val. Corvini et septem C.
                        Marii et cognominis tui Augusti tredecim consulatus unus aequiperes. plures
                        tibi potest aetas et fortuna tua praestare; verum ego in numero parcior,
                        quia tu in munere liberalior: ipsum enim te saepius hoc honore defraudas, ut
                        et aliis largiaris. scis enim, imperator doctissime (rursum enim utar laude
                        privata), scis, inquam, septem ac decem Domitiani consulatus, quos ille
                        invidia alios provehendi continuando conseruit, ita in eius aviditate
                        derisos, ut haec eum pagina fastorum suorum, immo fastidiorum, fecerit
                        insolentem nec potuerit praestare felicem, quod si principi honoris istius
                        temperata et quae vocatur aurea debet esse modioeritas, quid privati status
                        hominibus, quid aequanimis, quid iam senibus erga se oportet esse
                        moderaminis? ego quidem, quod ad honores meos pertinet, et vota satum vi: tu
                        tamen, imperator optime, tu piissime, tu quem non fatigat liberalitas, nisi quando cessavit: tu, inquam,
                        indulgentissime Gratiane, ut ad benefaciendum subito es necopinus ingenio,
                        adhuc aliquid, quod hoc nomine mihi praestetur, invenies, invenies? sic.
                        intellexero omnes, sic nubis ordinem ipse fecisti, <pb n="v.1.p.236"/> sic
                        amicus deo es, ut a te iam impetratum sit, quod optatur, a quo et quod
                        nondum optamus, adipiscimur. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Et rursum aliquis adiciet aut sermone libere aut cogitatione liberius: nonne
                        olim et apud veteres multi eiusdem modi doctores fuerunt? an tu solus
                        praeceptor Augusti? immo ego cum multis coniunctus officio, sed cum
                        paucissimis secretus exemplo, nolo Constantini temporum taxare collegas:
                        Caesares docebantur. superiora contingam. dives Seneca nec tamen consul,
                        arguetur rectius quam praedicabitur non erudiisse indolem Neronis, sed
                        armasse saevitiam. Quintilianus consularia per Clementem ornamenta sortitus
                        honestamenta nominis potius videtur quam insignia potestatis habuisse. quo
                        modo Titianus magister, sed gloriosus ille, municipalem scholam apud
                        Visontionem Lugdunumque variando non aetate equidem, sed vilitate consenuit.
                        unica mihi et amplectenda est Frontonis imitatio: quem tamen Augusti
                        magistrum sic consulatus ornavit, ut praefectura non cingeret. sed
                        consulatus ille cuius modi? ordinario suffectus, bimenstri spatio
                        interpositis, in sexta anni parte consumptus, quae- <pb n="v.1.p.238"/>
                        rendum ut reliquerit tantus orator, quibus consulibus gesserit consulatum.
                        Ecce aliud, quod aliquis opponat: in tanti te ergo oratoris fastigium
                        gloriosus attollis? cui talia requirenti respondebo breviter: non ego me
                        contendo Frontoni, sed Antonino praefero Gratianum. celebrant equidem
                        sollemnes istos dies omnes ubique urbes, quae sub legibus agunt, et Roma de
                        more et Constantinopolis de imitatione et Antiochia pro luxu et Carthago
                        discincta et donum fluminis Alexandria: sed Treveri principis beneficio et
                        mox cum ipso auctore beneficii, loca inter se distant, vota consentiunt,
                        unus in ore omnium Gratianus, potestate imperator, virtute victor, Augustus
                        sanctitate, pontifex religione, indulgentia pater, aetate filius, pietate
                        utrumque. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><q>Non possum fidei causa ostendere imagines maiorum meorum,</q> ut ait apud
                        Sallustium Marius, nec deductum ab heroibus genus vel deorum stemma
                        replicare, nec ignotas opes et patrimonia sparsa sub regnis: sed ea, quae
                        nota sunt, dicere potius, quam praedicare: patriam non obscuram, familiam
                        non <pb n="v.1.p.240"/> paenitendam, domum innocentem, innocentiam non
                        coactam, angustas opes, verumtamen libris et litteris dilatatas,
                        frugalitatem sine sordibus, ingenium liberale, animum non inliberalem,
                        victum, vestitum, supellectilem munda, non splendida: veteribus ut illis
                        consulibus (excepta, quae tum erant, bellicarum conlatione virtutum) si quis
                        me conferre dignetur. seponat opulentiam non derogaturus industriam. Verum
                        quoniam gratiis agendis iamdudum succumbo materiae: tu orationi meae,
                        Gratiane, succede. tu, Gratiane, qui hoc nomen sic per fortunam adeptus es,
                        ut nemo verius ambitione quaesierit: neque enim iustius Metellus cognomento
                        Pius patre revocatis qui esset impius exulante; aut verius Sulla Felix, qui
                        felicior ante, quam vocaretur; quam tu, Gratianus: cui et hoc nomen est, et
                        illa Metelli Sullaeque cognomina. tu, inquam, Gratiane, qui hoc non singulis
                        factis, sed perpetua grate agendi benignitate meruisti: cui, nisi ab avo
                        deductum esset, ab omnibus adderetur: tu ipse tibi, inquam, pro me gratiam
                        refer, tu tuaeque virtutes: bonitas, qua in omnes prolixus es, perpetuus in
                        me; pietas, qua orbem tuum temperas, quam in ulciscendo patruo <pb n="v.1.p.242"/> probas, tuendo in fratre cumulas, ornando in praeceptor
                        multiplicas. agat gratias clementia, quam humano generi impertis;
                        liberalitas, qua ditas omnes; fortitudo, qua vineis, et mens ista aurea,
                        quam de communi deo plus quam unus hausisti. agant et pro me gratias voces
                        omnium Galliarum, quarum praefecto hanc honorificentiam detulisti. ultra
                        progredior, et hoc quia debere te dicis: agat, quae optime agere potest, vox
                        ista, quam docui. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Iamdudum autem quam grati animi, tam sermonis exigui, ut supra dictum est,
                        succumbo materiae, neque adhuc illa perstrinxi, quae ne infantissimus
                        quidem, nisi idem impiissimus, eminentia per famam et omnium gaudiis testata
                        supprimeret; quae supra vires dicendi meas posita cunctor attingere, aut
                        ingrati crimine arguendus aut temerarii professione culpandus: tamen,
                        alterum cum subeundum sit, audaciam quam malevolentiam malo reprehendi, tu,
                        Auguste venerabilis, districtus maximo bello, adsultantibus tot milibus
                        barbarorum, quot Danuvii ora praetexitur. comitia consulatus mei armatus
                        exerces. tributa ista quod in urbe Sirmio geruntur, an. ut quod in pro- <pb n="v.1.p.244"/> cinctu, centuriata dicentur? an ut quondam pontificalia
                        vocabuntur, sine arbitrio multitudinis sacerdotum tractata collegio? sic
                        potius, sic vocentur quae tu pontifex maximus deo participatus habuisti. Non
                        est ingenii mei, piissime imperator, talia comminisci. verba sunt litterarum
                        tuarum: quibus apud me auctoritatem summi numinis et tuae voluntatis
                        amplificas. sic enim loqueris: cum de consulibus in annum creandis solus
                        mecum rolutarem, ut me nosti atque ut facere debui et velle te scirit
                        consilium meum ad deum retuli. eius auctoritati obsecutus te consulem
                        designari et declarari ei priorem nuncupavi. cuius orationis ordo lucidior?
                        quae doctrina tam diligens propriis comitiorum verbis loqui nec vocabulis
                        moris antiqui nomina peregrina miscere? valete modo. classes populi et
                        urbanarum tribuum praerogativae et centuriae iure vocatae. quae comitia
                        pleniora umquam fuerunt quam quibus praestitit deus consilium, imperator
                        obsequium? </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Et nunc ego, piissime imperator, ne fastigium anditorii sacri, dictorum
                        tuorum timidus interpres, offendam, divinitatis tuae pro! levi cum piaculo
                        verba transcurro. cum de consulibus, inquis, in annum creandis: erudita vox
                        et cura sollemnis! mecum <pb n="v.1.p.246"/> volutarem: o profundi altitudo
                        secreti! habes ergo consiliatorem et non metuis proditorem, ut me nosti:
                        quid familiarius, ut facere debui: quid constantius, ut velle te scivi: quid
                        dici blandius potest? consilium meum ad deum retuli. et quemadmodum solus,
                        cui praesto est tam grande consilium? an plenius cum senatu, eum equestri
                        ordine, eum plebe Romana, cum exercitu tuo et provinciis omnibus
                        deliberasses? consilium meum ad deum retuli. non ut, credo, novum sumeres,
                        sed ut sanctius fieret, quod volebas, eius auctoritati obsecutus: scilicet
                        ut in consecrando patre, in ulciscendo patruo, in cooptando fratre fecisti,
                        te consulem designati et declaravi et priorem nuncupavi. quis haec verba te
                        docuit? ego tam propria et tam Latina nescivi. designati et declaravi et
                        nuncupavi. non fit hoc temere, habet moras suas dispertitis gradibus tam
                        matura cunctatio, has ego litteras tuas si in omnibus pilis atque
                        porticibus, unde de plano legi possint, instar edicti pendere mandavero,
                        nonne tot statuis honorabor, quot fuerint paginae libellorum? </p></div></div></body></text></TEI>