Negat Cicero consularis ultra se habere, quod cupiat, ego autem iam consul et senex adhuc aviditatem meam fatebor, te videre saepius in hoc magistratu, Gratiane, desidero, ut et sex Val. Corvini et septem C. Marii et cognominis tui Augusti tredecim consulatus unus aequiperes. plures tibi potest aetas et fortuna tua praestare; verum ego in numero parcior, quia tu in munere liberalior: ipsum enim te saepius hoc honore defraudas, ut et aliis largiaris. scis enim, imperator doctissime (rursum enim utar laude privata), scis, inquam, septem ac decem Domitiani consulatus, quos ille invidia alios provehendi continuando conseruit, ita in eius aviditate derisos, ut haec eum pagina fastorum suorum, immo fastidiorum, fecerit insolentem nec potuerit praestare felicem, quod si principi honoris istius temperata et quae vocatur aurea debet esse modioeritas, quid privati status hominibus, quid aequanimis, quid iam senibus erga se oportet esse moderaminis? ego quidem, quod ad honores meos pertinet, et vota satum vi: tu tamen, imperator optime, tu piissime, tu quem non fatigat liberalitas, nisi quando cessavit: tu, inquam, indulgentissime Gratiane, ut ad benefaciendum subito es necopinus ingenio, adhuc aliquid, quod hoc nomine mihi praestetur, invenies, invenies? sic. intellexero omnes, sic nubis ordinem ipse fecisti, sic amicus deo es, ut a te iam impetratum sit, quod optatur, a quo et quod nondum optamus, adipiscimur. Et rursum aliquis adiciet aut sermone libere aut cogitatione liberius: nonne olim et apud veteres multi eiusdem modi doctores fuerunt? an tu solus praeceptor Augusti? immo ego cum multis coniunctus officio, sed cum paucissimis secretus exemplo, nolo Constantini temporum taxare collegas: Caesares docebantur. superiora contingam. dives Seneca nec tamen consul, arguetur rectius quam praedicabitur non erudiisse indolem Neronis, sed armasse saevitiam. Quintilianus consularia per Clementem ornamenta sortitus honestamenta nominis potius videtur quam insignia potestatis habuisse. quo modo Titianus magister, sed gloriosus ille, municipalem scholam apud Visontionem Lugdunumque variando non aetate equidem, sed vilitate consenuit. unica mihi et amplectenda est Frontonis imitatio: quem tamen Augusti magistrum sic consulatus ornavit, ut praefectura non cingeret. sed consulatus ille cuius modi? ordinario suffectus, bimenstri spatio interpositis, in sexta anni parte consumptus, quae- rendum ut reliquerit tantus orator, quibus consulibus gesserit consulatum. Ecce aliud, quod aliquis opponat: in tanti te ergo oratoris fastigium gloriosus attollis? cui talia requirenti respondebo breviter: non ego me contendo Frontoni, sed Antonino praefero Gratianum. celebrant equidem sollemnes istos dies omnes ubique urbes, quae sub legibus agunt, et Roma de more et Constantinopolis de imitatione et Antiochia pro luxu et Carthago discincta et donum fluminis Alexandria: sed Treveri principis beneficio et mox cum ipso auctore beneficii, loca inter se distant, vota consentiunt, unus in ore omnium Gratianus, potestate imperator, virtute victor, Augustus sanctitate, pontifex religione, indulgentia pater, aetate filius, pietate utrumque. Non possum fidei causa ostendere imagines maiorum meorum, ut ait apud Sallustium Marius, nec deductum ab heroibus genus vel deorum stemma replicare, nec ignotas opes et patrimonia sparsa sub regnis: sed ea, quae nota sunt, dicere potius, quam praedicare: patriam non obscuram, familiam non paenitendam, domum innocentem, innocentiam non coactam, angustas opes, verumtamen libris et litteris dilatatas, frugalitatem sine sordibus, ingenium liberale, animum non inliberalem, victum, vestitum, supellectilem munda, non splendida: veteribus ut illis consulibus (excepta, quae tum erant, bellicarum conlatione virtutum) si quis me conferre dignetur. seponat opulentiam non derogaturus industriam. Verum quoniam gratiis agendis iamdudum succumbo materiae: tu orationi meae, Gratiane, succede. tu, Gratiane, qui hoc nomen sic per fortunam adeptus es, ut nemo verius ambitione quaesierit: neque enim iustius Metellus cognomento Pius patre revocatis qui esset impius exulante; aut verius Sulla Felix, qui felicior ante, quam vocaretur; quam tu, Gratianus: cui et hoc nomen est, et illa Metelli Sullaeque cognomina. tu, inquam, Gratiane, qui hoc non singulis factis, sed perpetua grate agendi benignitate meruisti: cui, nisi ab avo deductum esset, ab omnibus adderetur: tu ipse tibi, inquam, pro me gratiam refer, tu tuaeque virtutes: bonitas, qua in omnes prolixus es, perpetuus in me; pietas, qua orbem tuum temperas, quam in ulciscendo patruo probas, tuendo in fratre cumulas, ornando in praeceptor multiplicas. agat gratias clementia, quam humano generi impertis; liberalitas, qua ditas omnes; fortitudo, qua vineis, et mens ista aurea, quam de communi deo plus quam unus hausisti. agant et pro me gratias voces omnium Galliarum, quarum praefecto hanc honorificentiam detulisti. ultra progredior, et hoc quia debere te dicis: agat, quae optime agere potest, vox ista, quam docui. Iamdudum autem quam grati animi, tam sermonis exigui, ut supra dictum est, succumbo materiae, neque adhuc illa perstrinxi, quae ne infantissimus quidem, nisi idem impiissimus, eminentia per famam et omnium gaudiis testata supprimeret; quae supra vires dicendi meas posita cunctor attingere, aut ingrati crimine arguendus aut temerarii professione culpandus: tamen, alterum cum subeundum sit, audaciam quam malevolentiam malo reprehendi, tu, Auguste venerabilis, districtus maximo bello, adsultantibus tot milibus barbarorum, quot Danuvii ora praetexitur. comitia consulatus mei armatus exerces. tributa ista quod in urbe Sirmio geruntur, an. ut quod in pro- cinctu, centuriata dicentur? an ut quondam pontificalia vocabuntur, sine arbitrio multitudinis sacerdotum tractata collegio? sic potius, sic vocentur quae tu pontifex maximus deo participatus habuisti. Non est ingenii mei, piissime imperator, talia comminisci. verba sunt litterarum tuarum: quibus apud me auctoritatem summi numinis et tuae voluntatis amplificas. sic enim loqueris: cum de consulibus in annum creandis solus mecum rolutarem, ut me nosti atque ut facere debui et velle te scirit consilium meum ad deum retuli. eius auctoritati obsecutus te consulem designari et declarari ei priorem nuncupavi. cuius orationis ordo lucidior? quae doctrina tam diligens propriis comitiorum verbis loqui nec vocabulis moris antiqui nomina peregrina miscere? valete modo. classes populi et urbanarum tribuum praerogativae et centuriae iure vocatae. quae comitia pleniora umquam fuerunt quam quibus praestitit deus consilium, imperator obsequium? Et nunc ego, piissime imperator, ne fastigium anditorii sacri, dictorum tuorum timidus interpres, offendam, divinitatis tuae pro! levi cum piaculo verba transcurro. cum de consulibus, inquis, in annum creandis: erudita vox et cura sollemnis! mecum volutarem: o profundi altitudo secreti! habes ergo consiliatorem et non metuis proditorem, ut me nosti: quid familiarius, ut facere debui: quid constantius, ut velle te scivi: quid dici blandius potest? consilium meum ad deum retuli. et quemadmodum solus, cui praesto est tam grande consilium? an plenius cum senatu, eum equestri ordine, eum plebe Romana, cum exercitu tuo et provinciis omnibus deliberasses? consilium meum ad deum retuli. non ut, credo, novum sumeres, sed ut sanctius fieret, quod volebas, eius auctoritati obsecutus: scilicet ut in consecrando patre, in ulciscendo patruo, in cooptando fratre fecisti, te consulem designati et declaravi et priorem nuncupavi. quis haec verba te docuit? ego tam propria et tam Latina nescivi. designati et declaravi et nuncupavi. non fit hoc temere, habet moras suas dispertitis gradibus tam matura cunctatio, has ego litteras tuas si in omnibus pilis atque porticibus, unde de plano legi possint, instar edicti pendere mandavero, nonne tot statuis honorabor, quot fuerint paginae libellorum?