<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Fecisti autem et facies alios quoque consules, piissime Gratiane, sed non et
                        causa pari. viros gloriae militaris: habent enim tecum, ut .semper laboris,
                        ita dignitatis plerumque consortium, virtutis quam honoris antiquiore
                        collegio; viros nobilitatis antiquae: dantur enim multa nominibus et est
                        fama pro merito; viros fide inclitos et officiis probatos: quorum me etiamsi
                        non secerno numero, tamen, quod ad honoris viam pertinet, ratione dispertio.
                        Quartum hunc gradum novi beneficii tu, Auguste, constituis: differre tibi
                        ipsi, quo alter ornetur, bona animi tui ad alienam referre praestantiam
                        cruditionemque naturae, quam deo et patri et tibi debes, ad alterius
                        efficaciam gratius retorquere quam verius, tua haec verba sunt a te mihi
                        scripta: solvere te, quod debeas et adhuc debere, quod solvens, o mentis
                        aureae dictum bratteatum! o de pectore candidissimo <pb n="v.1.p.230"/>
                        lactei sermonis alimoniam! quisquamne tam parcus est in ostentatione
                        beneficii? quisquam pondus gratiae suae vim meriti profitetur alieni?
                        quisquam denique quod indulget, quasi ab obnoxio deferatur, pretium mavult
                        vocare quam donum? certent huic sententiae veteres illi et Homerici
                        oratores, subtilis deducta oratione Menelaus et instar profundae grandinis
                        ductor Ithaeensius et melleo delibutus eloquio iam tertiae Nestor aetatis:
                        sed neque ille concinnius eloquetur, qui se Laconica brevitate collegit, nec
                        ille contortius, qui cum sensibus verba glomeravit, nec iste dulcius, cuius
                        lenis oratio mulcendo potius quam extorquendo persuasit, solvere te dicis,
                        quod debeas et debiturum esse, cum solvens. Auguste iuvenis, caeli tibi et
                        humani generis rector hoc tribuat, ut praelatus antiquis, quos etiam
                        elegantia sententiae istius antecessisti, vineas propria singulorum: in
                        Menelao regiam dignationem, in Ulixe prudentiam, in Nestore senectutem. </p></div></div></body></text></TEI>