<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Sed illa, ut paulo ante promisi, habebunt sui numeris peculiare secretum,
                        consulatus hic meus <pb n="v.1.p.226"/> orat atque obsecrat, ut obnoxiam
                        tibi uni sinas fieri eius dignitatem, quem omnibus praetulisti. quot quidem
                        et ipse sibi invenit gradus! eum clarissimo viro collega meo honore
                        coniunctus, nuncupatione praelatus, consul ego, imperator Auguste, munere
                        tuo non passus saepta neque campum, non suffragia, non puncta, non loeulos:
                        qui non prensaverim manus nec salutantium confusus occursu aut sua amicis
                        nomina non reddiderim, aut aliena imposuerim: qui tribus non circumivi,
                        centurias non adulavi, voeatis classibus non intremui, nihil cum sequestre
                        deposui, eum distributore nil pepigi. Romanus populus, Martius campus,
                        equester ordo, rostra, ovilia, senatus, curia, unus mihi omnia Gratianus.
                        iure meo, Auguste maxime, adfirmare possum incolumi omnium gratia, qui ad
                        hunc honorem diversa umquam virtute venerunt venturique sunt (suus, enim
                        cuique animus, uum meritum sibique mens conscia est), iure, inquam meo
                        adfirmare possum me mihi videri a ceteris esse secretum, sunt quos votorum
                        cruciat inanitas: non optavi; quos exercet ambitus: non petivi; qui
                        adsiduitate exprimunt: non coegi; qui offeruntur occasione: non adfui; quos
                        iuvat opulentia: obstat <pb n="v.1.p.228"/> temporum disciplina: non emi,
                        nec possum continentiam iactare: non habui. unum praestare temptavi, et hoc
                        ipsum quasi meum vindicare non possum: in tua enim positum est opinione, si
                        merui. </p></div></div></body></text></TEI>