<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Ago igitur gratias, optime imperator, ac si quis hunc sermonem meum isdem
                        verbis tam saepe repetitum inopiae loquentis adsignat, experiatur hoc idem
                        persequi, et nihil poterit proferre facundius. aguntur enim gratiae non
                        propter maiestatis ambitum nec sine argumentis imperatori fortissimo: testis
                        est uno pacatus in anno et Danuvii limes et Rheni; liberalissimo: ostentat
                        hoc dives exercitus; indulgentissimo: docet securitas erroris humani;
                        consultissimo: probat hoc tali principe oriens ordinatus: piissimo: huius
                        vero laudis locupletissimum testimonium est pater divinis honoribus
                        consecratus, instar filii ad imperium frater adscitus, a contumelia belli
                        patruus vindicatus, ad praefecturae collegium filius cum patre coniunctus,
                        ad consulatum praeceptor electus, possum ire per omnes appellationes tuas.
                            <pb n="v.1.p.224"/> quas olim virtus dedit, quas proxime fortuna
                        concessit, quas adhuc indulgentia divina meditatur: vocarem 1 Germanicum
                        deditione gentilium. Alamannieum traductione captorum, vincendo et
                        ignoscendo Sarmaticum; conecterem omnia merita virtutis et cognomina
                        felicitatis: sed alia est ista materia et suo parata secreto, eum placuerit
                        signanter et breviter omnia, quae novimus, indicare nec persequi, ut qui
                        terrarum orbem unius tabulae ambitu circumscribunt aliquanto detrimento
                        magnitudinis, nullo dispendio veritatis. Nunc autem, quod diei huius
                        proprium, de consulatu gratias agam. Sed procurrunt et aliae dignitates
                        atque in vocem gratulationis erumpunt ac se prius debere profitentur. tot
                        gradus nomine cernitis propter tua incrementa congesti: ex tuo merito te ac
                        patre principibus quaestura communis et tui tantum praefectura beneficii,
                        quae et ipsa non vult vice simplici gratulari, liberalius divisa quam
                        iuncta: cum teneamus duo integrum, neuter desiderat separatum. </p></div></div></body></text></TEI>