Ago igitur gratias, optime imperator, ac si quis hunc sermonem meum isdem verbis tam saepe repetitum inopiae loquentis adsignat, experiatur hoc idem persequi, et nihil poterit proferre facundius. aguntur enim gratiae non propter maiestatis ambitum nec sine argumentis imperatori fortissimo: testis est uno pacatus in anno et Danuvii limes et Rheni; liberalissimo: ostentat hoc dives exercitus; indulgentissimo: docet securitas erroris humani; consultissimo: probat hoc tali principe oriens ordinatus: piissimo: huius vero laudis locupletissimum testimonium est pater divinis honoribus consecratus, instar filii ad imperium frater adscitus, a contumelia belli patruus vindicatus, ad praefecturae collegium filius cum patre coniunctus, ad consulatum praeceptor electus, possum ire per omnes appellationes tuas. quas olim virtus dedit, quas proxime fortuna concessit, quas adhuc indulgentia divina meditatur: vocarem 1 Germanicum deditione gentilium. Alamannieum traductione captorum, vincendo et ignoscendo Sarmaticum; conecterem omnia merita virtutis et cognomina felicitatis: sed alia est ista materia et suo parata secreto, eum placuerit signanter et breviter omnia, quae novimus, indicare nec persequi, ut qui terrarum orbem unius tabulae ambitu circumscribunt aliquanto detrimento magnitudinis, nullo dispendio veritatis. Nunc autem, quod diei huius proprium, de consulatu gratias agam. Sed procurrunt et aliae dignitates atque in vocem gratulationis erumpunt ac se prius debere profitentur. tot gradus nomine cernitis propter tua incrementa congesti: ex tuo merito te ac patre principibus quaestura communis et tui tantum praefectura beneficii, quae et ipsa non vult vice simplici gratulari, liberalius divisa quam iuncta: cum teneamus duo integrum, neuter desiderat separatum. Sed illa, ut paulo ante promisi, habebunt sui numeris peculiare secretum, consulatus hic meus orat atque obsecrat, ut obnoxiam tibi uni sinas fieri eius dignitatem, quem omnibus praetulisti. quot quidem et ipse sibi invenit gradus! eum clarissimo viro collega meo honore coniunctus, nuncupatione praelatus, consul ego, imperator Auguste, munere tuo non passus saepta neque campum, non suffragia, non puncta, non loeulos: qui non prensaverim manus nec salutantium confusus occursu aut sua amicis nomina non reddiderim, aut aliena imposuerim: qui tribus non circumivi, centurias non adulavi, voeatis classibus non intremui, nihil cum sequestre deposui, eum distributore nil pepigi. Romanus populus, Martius campus, equester ordo, rostra, ovilia, senatus, curia, unus mihi omnia Gratianus. iure meo, Auguste maxime, adfirmare possum incolumi omnium gratia, qui ad hunc honorem diversa umquam virtute venerunt venturique sunt (suus, enim cuique animus, uum meritum sibique mens conscia est), iure, inquam meo adfirmare possum me mihi videri a ceteris esse secretum, sunt quos votorum cruciat inanitas: non optavi; quos exercet ambitus: non petivi; qui adsiduitate exprimunt: non coegi; qui offeruntur occasione: non adfui; quos iuvat opulentia: obstat temporum disciplina: non emi, nec possum continentiam iactare: non habui. unum praestare temptavi, et hoc ipsum quasi meum vindicare non possum: in tua enim positum est opinione, si merui.