<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>Necesse est tamen aliquid comparari, ut possit intellegi, bona nostra quo
                        praestent. <pb n="v.1.p.264"/> Aegrotantes amicos Traianus visere solebat:
                        hactenus in eo comitas praedicanda est. tu et visere solitus et mederi
                        praebes ministros, instruis cibos, fomenta dispensas, sumptum adicis
                        medellarum, consolaris adfectos, revalescentibus gratularis. in quot vias de
                        una eius humanitate progrederis! legionibus universis, ut in communi Marte
                        evenit, si quid adversi acciderat, vidi te circumire tentoria, <q>satin
                            salvae?</q> quaerere, tractare vulnera sauciorum et, ut salutiferae
                        adponerentur medellae atque ut non cessaretur, instare, vidi quosdam
                        fastidientes cibum te commendante sumpsisse, audivi confirmantia ad salutem
                        verba praefari, occurrere desideriis singulorum: huius sarcinas mulis
                        aulicis vellere, his specialia iumenta praebere, illis ministeria perditorum
                        instaurare lixarum, aliorum egestatem tolerare sumptu, horum nuditatem
                        velare vestitu, omnia agere indefesse et benigne, pietate maxima,
                        ostentatione nulla, omnia praebere aegris, nihil exprobrare sanatis. inde
                        cunctis salute nostra carior factus meruisti, ut haberes amicos obnoxios,
                        promptos, devotos, fideles, in aevum omne mansuros, quales caritas potius
                        quam fortuna concidat, <pb n="v.1.p.266"/> XVI II. Concludam deinceps
                        orationem meam. piissime Auguste, sermonis magis fine, quam gratiae, namque
                        illa perpetua est et spatio non transmeabili terminum calcis ignorat, flexu
                        tamen parvo, nec a te procul, convertar ad deum. aeterno omnium genitor,
                        ipse non genite, opifex et causa mundi, principio antiquior, fine
                        diuturnior, qui templa tibi et aras penetrabilibus initiatorum mentibus
                        condidisti, tu Gratiano humanarum rerum domino eiusmodi semina nostri amoris
                        molesti, ut nihil in digressu segnior factus meminisset et relicti,
                        illustraret absentem, praesentibus anteferret; deinde quia interesse
                        primordiis dignitatis per locorum intervalla non poterat, ad sollemnitatem
                        condendi honoris occurreret, beneficiis ne deesset officium, quae enim
                        maiorum umquam memoria transcursum tantae celeritatis vel in audacibus
                        Graecorum fabulis commenta est? Pegasus volucer actus a Lycia non ultra
                        Ciliciam permeavit. Cyllarus atque Arion inter Argos Ncmeamque senuerunt.
                        ipsi Castorum equi, quod longissimum iter est, non nisi mutato vectore
                        transcurrunt, tu, Gratiane. tot Romani imperii limites, tot flumina et
                        lacus, tot veterum intersaepta regnorum ab usque Thracia per totum, quam
                        longum <pb n="v.1.p.268"/> est, latus Illyrici, Venetiam Liguriamque et
                        Galliam veterem, insuperabilia Rhaetiae, Rheni vadosa, Sequanorum invia,
                        porrecta Germaniae, celeriore transcursu, quam est properatio nostri
                        sermonis, evolvis, nulla requie otii, ne somni quidem aut cibi munere
                        liberali, ut Gallias tuas inopinatus illustres, ut consulem tuum, quamvis
                        desideratus, anticipes, ut illam ipsam, quae auras praecedere solet, famam
                        facias tardiorem. hoc senectuti meae, hoc honori a te datum, supremus ille
                        imperii et consiliorum tuorum deus conscius et arbiter et auctor indulsit,
                        ut sellam curulem, cuius sedem frequenter ornabis, ut praetextam meam
                        purpurae tuae luce fucatam, ut trabeam non magis auro suo quam munere tuo
                        splendidam, quae ab Illyrico sermonis dignitas honestavit, apud Gallias
                        illustriora praestares, quaestorem ut tuum, praefectum ut tuo praetorio,
                        consulem tuum et, quod adhuc cunctis meis nominibus anteponis. praeceptorem
                        tuum, quem pia voce declaraveras, iusta ratione praetuleras, liberali
                        largitate ditaveras, Augustae dignationis officiis consecrares.</p></div></div></body></text></TEI>