<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Celebre fuit Titi Caesaris dictum, perdidisse se diem, quo nihil boni
                        fecerat; sed celebre fuit, quia Vespasiani successor dixerat, cuius nimia
                        parsimonia et austeritas vix ferenda miram fecerat filii lenitatem, tu
                        Valentiniano genitus, cuius alta bonitas, praesens comitas, temperata
                        severitas fuit, parto et condito optimo reipublicae statu, intellegis posse
                        te esse lenissimum sine dispendio disciplinae, neque vero unum aliquod bonum
                        uno die praestas: sed indulgentias singulares per singula horarum momenta
                        multiplicas, vel illud unum cuius modi est de condonatis residuis
                        tributorum? quod tu quam cumulata bonitate fecisti! quis umquam imperatorum
                        hoc provinciis suis aut uberiore indulgentia dedit, aut certiore securitate
                        prospexit, aut prudentia consultare munivit? fecerat et Traianus olim, sed
                        partibus retentis non habebat tantam oblectationem concessi debiti portio,
                        quanta suberat amaritudo <pb n="v.1.p.262"/> servati, et Antoninus
                        indulserat, sed imperii, non beneficii successor invidit, qui ex documentis
                        tabulisque populi condonata repetivit. tu argumenta omnia flagitandi
                        publicitus ardere iussisti, videre in suis quaeque foris omnes civitates
                        conflagrationem salubris incendii, ardebant stirpes fraudium veterum:
                        ardebant semina futurarum. iam se cum pulvere favilla miscuerat, iam nubibus
                        fumus se involverat: et adhuc obnoxii in paginis conerematis duetus apicum
                        et sestertiorum notas cum substantiolae ratione cernebant, quod meminerant
                        lectum, legi posse metuentes, quid te, imperator Auguste, indulgentius, quid
                        potest esse consultius? quae bona praestas, efficis, ne caduca sint: quae
                        mala adfinis, prospieis ne possint esse recidiva. haec provincialibus
                        indulgentiae bona. quid illa nostro ordini? quid illa militibus? Antoninorum
                        cognita fuit et iam ante Germanicorum in cohorte amicorum et legionibus
                        familiaris humanitas. sed ego nolo benevolentiam tuam aliorum collatione
                        praecedere abundant in te ea bonitatis et virtutis exempla, quae sequi
                        cupiat ventura posteritas et, si rerum natura pateretur, adscribi sibi
                        voluisset antiquitas. </p></div></div></body></text></TEI>