Celebre fuit Titi Caesaris dictum, perdidisse se diem, quo nihil boni fecerat; sed celebre fuit, quia Vespasiani successor dixerat, cuius nimia parsimonia et austeritas vix ferenda miram fecerat filii lenitatem, tu Valentiniano genitus, cuius alta bonitas, praesens comitas, temperata severitas fuit, parto et condito optimo reipublicae statu, intellegis posse te esse lenissimum sine dispendio disciplinae, neque vero unum aliquod bonum uno die praestas: sed indulgentias singulares per singula horarum momenta multiplicas, vel illud unum cuius modi est de condonatis residuis tributorum? quod tu quam cumulata bonitate fecisti! quis umquam imperatorum hoc provinciis suis aut uberiore indulgentia dedit, aut certiore securitate prospexit, aut prudentia consultare munivit? fecerat et Traianus olim, sed partibus retentis non habebat tantam oblectationem concessi debiti portio, quanta suberat amaritudo servati, et Antoninus indulserat, sed imperii, non beneficii successor invidit, qui ex documentis tabulisque populi condonata repetivit. tu argumenta omnia flagitandi publicitus ardere iussisti, videre in suis quaeque foris omnes civitates conflagrationem salubris incendii, ardebant stirpes fraudium veterum: ardebant semina futurarum. iam se cum pulvere favilla miscuerat, iam nubibus fumus se involverat: et adhuc obnoxii in paginis conerematis duetus apicum et sestertiorum notas cum substantiolae ratione cernebant, quod meminerant lectum, legi posse metuentes, quid te, imperator Auguste, indulgentius, quid potest esse consultius? quae bona praestas, efficis, ne caduca sint: quae mala adfinis, prospieis ne possint esse recidiva. haec provincialibus indulgentiae bona. quid illa nostro ordini? quid illa militibus? Antoninorum cognita fuit et iam ante Germanicorum in cohorte amicorum et legionibus familiaris humanitas. sed ego nolo benevolentiam tuam aliorum collatione praecedere abundant in te ea bonitatis et virtutis exempla, quae sequi cupiat ventura posteritas et, si rerum natura pateretur, adscribi sibi voluisset antiquitas. Necesse est tamen aliquid comparari, ut possit intellegi, bona nostra quo praestent. Aegrotantes amicos Traianus visere solebat: hactenus in eo comitas praedicanda est. tu et visere solitus et mederi praebes ministros, instruis cibos, fomenta dispensas, sumptum adicis medellarum, consolaris adfectos, revalescentibus gratularis. in quot vias de una eius humanitate progrederis! legionibus universis, ut in communi Marte evenit, si quid adversi acciderat, vidi te circumire tentoria, satin salvae? quaerere, tractare vulnera sauciorum et, ut salutiferae adponerentur medellae atque ut non cessaretur, instare, vidi quosdam fastidientes cibum te commendante sumpsisse, audivi confirmantia ad salutem verba praefari, occurrere desideriis singulorum: huius sarcinas mulis aulicis vellere, his specialia iumenta praebere, illis ministeria perditorum instaurare lixarum, aliorum egestatem tolerare sumptu, horum nuditatem velare vestitu, omnia agere indefesse et benigne, pietate maxima, ostentatione nulla, omnia praebere aegris, nihil exprobrare sanatis. inde cunctis salute nostra carior factus meruisti, ut haberes amicos obnoxios, promptos, devotos, fideles, in aevum omne mansuros, quales caritas potius quam fortuna concidat, XVI II. Concludam deinceps orationem meam. piissime Auguste, sermonis magis fine, quam gratiae, namque illa perpetua est et spatio non transmeabili terminum calcis ignorat, flexu tamen parvo, nec a te procul, convertar ad deum. aeterno omnium genitor, ipse non genite, opifex et causa mundi, principio antiquior, fine diuturnior, qui templa tibi et aras penetrabilibus initiatorum mentibus condidisti, tu Gratiano humanarum rerum domino eiusmodi semina nostri amoris molesti, ut nihil in digressu segnior factus meminisset et relicti, illustraret absentem, praesentibus anteferret; deinde quia interesse primordiis dignitatis per locorum intervalla non poterat, ad sollemnitatem condendi honoris occurreret, beneficiis ne deesset officium, quae enim maiorum umquam memoria transcursum tantae celeritatis vel in audacibus Graecorum fabulis commenta est? Pegasus volucer actus a Lycia non ultra Ciliciam permeavit. Cyllarus atque Arion inter Argos Ncmeamque senuerunt. ipsi Castorum equi, quod longissimum iter est, non nisi mutato vectore transcurrunt, tu, Gratiane. tot Romani imperii limites, tot flumina et lacus, tot veterum intersaepta regnorum ab usque Thracia per totum, quam longum est, latus Illyrici, Venetiam Liguriamque et Galliam veterem, insuperabilia Rhaetiae, Rheni vadosa, Sequanorum invia, porrecta Germaniae, celeriore transcursu, quam est properatio nostri sermonis, evolvis, nulla requie otii, ne somni quidem aut cibi munere liberali, ut Gallias tuas inopinatus illustres, ut consulem tuum, quamvis desideratus, anticipes, ut illam ipsam, quae auras praecedere solet, famam facias tardiorem. hoc senectuti meae, hoc honori a te datum, supremus ille imperii et consiliorum tuorum deus conscius et arbiter et auctor indulsit, ut sellam curulem, cuius sedem frequenter ornabis, ut praetextam meam purpurae tuae luce fucatam, ut trabeam non magis auro suo quam munere tuo splendidam, quae ab Illyrico sermonis dignitas honestavit, apud Gallias illustriora praestares, quaestorem ut tuum, praefectum ut tuo praetorio, consulem tuum et, quod adhuc cunctis meis nominibus anteponis. praeceptorem tuum, quem pia voce declaraveras, iusta ratione praetuleras, liberali largitate ditaveras, Augustae dignationis officiis consecrares.