<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Et aliqua de oratoriis virtutibus tuis dicerem, nisi vererer mihi
                        gratificari. non enim Sulpicius acrior in contionibus nec maioris Gracchi
                        commendabilior modestia fuit nec patris tui gravior auctoritas, qui tenor
                        vocis, cum incitata pronuntias; quae inflexio, cum remissa; quae temperatio,
                        cum utraque dispensas! quis oratorum laeta iucundius, facunda cultius,
                        pugnantia densius, densata glomerosius aut dixit aut, quod est liberum,
                        cogitavit? vellem, si rerum natura pateretur, Xenophon Attice, in aevum <pb n="v.1.p.258"/> nostrum venires, tu, qui ad Cyri virtutes exequendas
                        votum potius, quam historiam commodasti: cum diceres, non qualis esset, sed
                        qualis esse deberet, si nunc in tempora ista procederes, in nostro Gratiano
                        cerneres, quod in Cyro tuo non videras, sed optabas. atque ista omnia, quae
                        punctis quibusdam acuminata signavi, si facundia pro voluntate suppeteret,
                        quamquam non copiosius, exequerer, ubertatem stilo rerum magnitudine
                        suggerente. sed nec huius diei nec huius ista materiae, qui dicturi estis
                        laudes principis nostri, habetis velut seminarium. unde orationum vestrarum
                        iugera compleatis. ego ista perstrinxi atque, ut sciunt omnes, possum videri
                        familiaris notitiae secretus interpres domestica istaec non tam praedicare
                        quam prodere. Atque ut ista dixi de cognitis mihi atque intra aulam
                        familiaribus, possem et foris celebrata memorare, nisi omnia omnes et
                        separatim sibi quisque novisset, possem pari brevitate dicere, qua
                        superiora: emendalissimi viri est pigenda non facere: at tu numquam
                        paenitenda fecisti et semper veniam paenitentibus obtulisti, pulchrum est
                        indulgere timentibus: sed tu perpetuae bonitatis edictis occurrit <pb n="v.1.p.260"/> omnibus, ne timerent, magnificum largiri honores: tu
                        honoratos et liberalitate ditasti. laudabile est imperatorem faciles
                        interpellantibus praebere aditus nec de occupatione causari: tu confirmas
                        adire cunetantes; et iam querimoniis explicatis, ne quid adhuc sileatur.
                        interrogas. </p></div></div></body></text></TEI>