<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Nullum tu umquam diem ab adnleseentia tua nisi adorato dei numine et reus
                        voti et illico absolutus egisti, lautis manibus, mente pura, inmaculabili
                        conscientia et, quod in paucis est, cogitatione sincera. cuius autem umquam
                        egressus auspicatior fuit aut incessus modestior aut habitudo cohibitior aut
                        familiaris habitus condecentior aut militaris aecinctior? in exercendo
                        corpore quis cursum tam perniciter incitavit? quis palaestram tam lubricus
                        expedivit? quis saltum in tam sublime collegit: nemo adductius iacula
                        contorsit, nemo spicula crebrius iecit aut certius destinata percussit.
                        mirabamur poetam, qui infrenos dixerat Numidas, et alterum, qui ita
                        collegerat, ut diceret in equitando verbera et praecepta esse fugae et
                        praecepta sistendi. obscurum hoc nobis legentibus erat: intelleximus te
                        videntes, cum idem arcum intenderes et habenas remitteres aut equum segnius
                        euntem verbere concitares vel eodem verbere intemperantiam cohaereres. qui
                        te visi sunt hoc docuisse. non faciunt: immo qui visi <pb n="v.1.p.256"/>
                        sunt docuisse, nunc discunt, in cibis autem cuius sacerdotis abstinentior
                        caerimonia? in vino cuius senis mensa frugalior? operto conclavis tui non
                        sanctior ara Vestalis, non pontificis cubile casti us nec pulvinar flaminis
                        tam pudicum. in officiis amicorum non dico paria reddis: antevenis et.
                        quotiens in obsequendo praecedimus, erubescis pudore tam obnoxio, quam in
                        nobis esse deberet ab imperatore praeventis. in illa vero sede, ut ex more
                        loquimur, consistorii, ut ego sentio, sacrari i tui, nullus umquam
                        superiorum aut dicenda pensius cogitavit aut consultis cogitata disposuit
                        aut disposita maturius expedivit. </p></div></div></body></text></TEI>