Nullum tu umquam diem ab adnleseentia tua nisi adorato dei numine et reus voti et illico absolutus egisti, lautis manibus, mente pura, inmaculabili conscientia et, quod in paucis est, cogitatione sincera. cuius autem umquam egressus auspicatior fuit aut incessus modestior aut habitudo cohibitior aut familiaris habitus condecentior aut militaris aecinctior? in exercendo corpore quis cursum tam perniciter incitavit? quis palaestram tam lubricus expedivit? quis saltum in tam sublime collegit: nemo adductius iacula contorsit, nemo spicula crebrius iecit aut certius destinata percussit. mirabamur poetam, qui infrenos dixerat Numidas, et alterum, qui ita collegerat, ut diceret in equitando verbera et praecepta esse fugae et praecepta sistendi. obscurum hoc nobis legentibus erat: intelleximus te videntes, cum idem arcum intenderes et habenas remitteres aut equum segnius euntem verbere concitares vel eodem verbere intemperantiam cohaereres. qui te visi sunt hoc docuisse. non faciunt: immo qui visi sunt docuisse, nunc discunt, in cibis autem cuius sacerdotis abstinentior caerimonia? in vino cuius senis mensa frugalior? operto conclavis tui non sanctior ara Vestalis, non pontificis cubile casti us nec pulvinar flaminis tam pudicum. in officiis amicorum non dico paria reddis: antevenis et. quotiens in obsequendo praecedimus, erubescis pudore tam obnoxio, quam in nobis esse deberet ab imperatore praeventis. in illa vero sede, ut ex more loquimur, consistorii, ut ego sentio, sacrari i tui, nullus umquam superiorum aut dicenda pensius cogitavit aut consultis cogitata disposuit aut disposita maturius expedivit. Et aliqua de oratoriis virtutibus tuis dicerem, nisi vererer mihi gratificari. non enim Sulpicius acrior in contionibus nec maioris Gracchi commendabilior modestia fuit nec patris tui gravior auctoritas, qui tenor vocis, cum incitata pronuntias; quae inflexio, cum remissa; quae temperatio, cum utraque dispensas! quis oratorum laeta iucundius, facunda cultius, pugnantia densius, densata glomerosius aut dixit aut, quod est liberum, cogitavit? vellem, si rerum natura pateretur, Xenophon Attice, in aevum nostrum venires, tu, qui ad Cyri virtutes exequendas votum potius, quam historiam commodasti: cum diceres, non qualis esset, sed qualis esse deberet, si nunc in tempora ista procederes, in nostro Gratiano cerneres, quod in Cyro tuo non videras, sed optabas. atque ista omnia, quae punctis quibusdam acuminata signavi, si facundia pro voluntate suppeteret, quamquam non copiosius, exequerer, ubertatem stilo rerum magnitudine suggerente. sed nec huius diei nec huius ista materiae, qui dicturi estis laudes principis nostri, habetis velut seminarium. unde orationum vestrarum iugera compleatis. ego ista perstrinxi atque, ut sciunt omnes, possum videri familiaris notitiae secretus interpres domestica istaec non tam praedicare quam prodere. Atque ut ista dixi de cognitis mihi atque intra aulam familiaribus, possem et foris celebrata memorare, nisi omnia omnes et separatim sibi quisque novisset, possem pari brevitate dicere, qua superiora: emendalissimi viri est pigenda non facere: at tu numquam paenitenda fecisti et semper veniam paenitentibus obtulisti, pulchrum est indulgere timentibus: sed tu perpetuae bonitatis edictis occurrit omnibus, ne timerent, magnificum largiri honores: tu honoratos et liberalitate ditasti. laudabile est imperatorem faciles interpellantibus praebere aditus nec de occupatione causari: tu confirmas adire cunetantes; et iam querimoniis explicatis, ne quid adhuc sileatur. interrogas.