<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Expectare nunc aures praesentium scio et eminere in omnium vultu intellego,
                        quod desiderio concipiatur animorum, existimant enim, cum ea. quae ad grates
                        agendas pertinebant, summatim et tenuiore filo, sicut dicitur, deducta
                        libaverim, aliqua me etiam de maiestatis tuae laudibus debere perstringere.
                        quamquam me istam dixerim seposuisse materiam et in tempus aliud reservare:
                        nihilominus tamen, ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure
                        cohortantur. itaque faciam, quando cogunt <pb n="v.1.p.254"/> volentem, sed
                        maioribus separatis tenuiora memorabo, nulla spe ad plenum exequendi, sed
                        universi ut intellegant eorum, quae inter <add>familiaria</add> praedicanda
                        sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem, nec excellentia,
                        sed cotidiana tractabo. </p></div></div></body></text></TEI>