<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Accessit tam inpenso beneficio tuo pondus quorundam sciscitatione cumulatum,
                        interrogatus, quem priorem decerneres consulem, ner dubitandum <pb n="v.1.p.250"/> esse dixisti tu, et qui tecum boni sunt, dubitare non
                        poterant, sed tamen ad hoc dictum erexerant animos, qui libenter clarissimum
                        virum collegam meum, quem praesentem habebat occasio, praelatum
                        credidissent, fatigantes tamen, quod intellexerant, requirebant, hic tu,
                        sicut mihi renuntiatum est, noto illo pudore tuo paulisper haesisti non
                        rationis ambiguus, sed eorum dubitationem vultu et rubore condemnans. qui
                        studium suum interpretationis errore palpabant. deinde illico subdidisti:
                        quid de duobus consulibus designatis quaeritis, quis ordo sit nuncupationis?
                        anne alius quam quem praefectura constituit? o felicem verecundiam tuam, cui
                        ista popularis ratio tam prudenter occurrit! scisti aliud, Gratiane, quod
                        diceres: sed propter quorundam verecundiam dicere noluisti. scopulosus hic
                        mihi locus est et propter eam, quam numquam adpetivi, gloriam, recusandus.
                        cum prior renuntiatus sim, satis est tuum tenere iudicium: interpretes
                        valete meritorum, neque autem ego, sacratissime imperator, in tenui
                        beneficio gradum nuncupationis amplector, non est haec gloria ignota
                        Ciceroni: praetorem me, inquit, populus Romanus primum fecit, consulem
                        priorem, ex ipsa eius sententia intellegitur commendabilius uni videri quam
                        pluribus esse praepositum, nulla <pb n="v.1.p.252"/> enim est equidem
                        contumelia secundi, sed in duobus gloria magna praelati. Alexandri Macedouis
                        hoc fertur, cum legisset illos versus Homericos, quibus Hectore provocante
                        de novem ducibus, qui omnes pugnare cupiebant, unum deligi placeret sortis
                        eventu, trepida ubi contentione votorum Iovem optimum maximum totus precatur
                        exercitus, ut Aiacem vel Tydei filium aut ipsum regem ditium Mycenarum
                        sortiri patiatur Agamemnonem: occiderem, inquit, illum, qui me tertium
                        nominasset. o magnanimitatem fortissimi viri! nominati inter novem tertius
                        recusabat; ubi certe pluribus antecelleret quam subesset. quanta hic
                        verecundia gravaretur posterior de duobus? est enim in hoc numero arduae
                        plena dignationis electio. eum universis mortalibus duo, qui fiant consules,
                        praeferuntur, qui alteri praeponitur, non uni, sed omnibus antefertur. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Expectare nunc aures praesentium scio et eminere in omnium vultu intellego,
                        quod desiderio concipiatur animorum, existimant enim, cum ea. quae ad grates
                        agendas pertinebant, summatim et tenuiore filo, sicut dicitur, deducta
                        libaverim, aliqua me etiam de maiestatis tuae laudibus debere perstringere.
                        quamquam me istam dixerim seposuisse materiam et in tempus aliud reservare:
                        nihilominus tamen, ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure
                        cohortantur. itaque faciam, quando cogunt <pb n="v.1.p.254"/> volentem, sed
                        maioribus separatis tenuiora memorabo, nulla spe ad plenum exequendi, sed
                        universi ut intellegant eorum, quae inter <add>familiaria</add> praedicanda
                        sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem, nec excellentia,
                        sed cotidiana tractabo. </p></div></div></body></text></TEI>