<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Sed ad blandiora festino, ab hac enim litterarum ad me datarum parte
                        digressus, eo quoque descendisti, ut quaereres, qualis ad me trabea
                        mitteretur, omne largitionum tuarum ministerium sollicitudine fatigasti. non
                        ergo supra consulatum mihi <pb n="v.1.p.248"/> est adhibita per te cura tam
                        diligens, pro me cura tam felix? in Illyrico arma qnatiuntur: tu mea causa
                        per Gallias civilium decorum indumenta dispensas, loricatus de toga mea
                        fractas, in procinctu et cum maxime dimicaturus palmatae vestis meae
                        ornamenta disponis: feliciter et bono omine, namque iste habitus, ut in pace
                        consulis est, sic in victoria triumphantis. parum est, si, qualis ad me
                        trabea mittatur, interroges: te coram promi iubes, nec satis habes, ut
                        largitionum ministri ex more fungantur: eligis ipse de multis et, cum
                        elegeris, munera tua verborum honore prosequeris. palmatam, inquis, tibi
                        misi, in qua divus Constantius parens noster intentus est. me beatum, cuius
                        insignibus talis cura praestatur! haec plane, haec est picta, ut dicitur,
                        vestis, non magis auro suo quam tuis verbis, sed multo plura sunt in eius
                        ornatu, quae per te instructus intellego, geminum quippe in uno habitu
                        radiat nomen Augusti. Constantius in argumento vestis intexitur, Gratianus
                        in muneris honore sentitur. </p></div></div></body></text></TEI>