Sed ad blandiora festino, ab hac enim litterarum ad me datarum parte digressus, eo quoque descendisti, ut quaereres, qualis ad me trabea mitteretur, omne largitionum tuarum ministerium sollicitudine fatigasti. non ergo supra consulatum mihi est adhibita per te cura tam diligens, pro me cura tam felix? in Illyrico arma qnatiuntur: tu mea causa per Gallias civilium decorum indumenta dispensas, loricatus de toga mea fractas, in procinctu et cum maxime dimicaturus palmatae vestis meae ornamenta disponis: feliciter et bono omine, namque iste habitus, ut in pace consulis est, sic in victoria triumphantis. parum est, si, qualis ad me trabea mittatur, interroges: te coram promi iubes, nec satis habes, ut largitionum ministri ex more fungantur: eligis ipse de multis et, cum elegeris, munera tua verborum honore prosequeris. palmatam, inquis, tibi misi, in qua divus Constantius parens noster intentus est. me beatum, cuius insignibus talis cura praestatur! haec plane, haec est picta, ut dicitur, vestis, non magis auro suo quam tuis verbis, sed multo plura sunt in eius ornatu, quae per te instructus intellego, geminum quippe in uno habitu radiat nomen Augusti. Constantius in argumento vestis intexitur, Gratianus in muneris honore sentitur. Accessit tam inpenso beneficio tuo pondus quorundam sciscitatione cumulatum, interrogatus, quem priorem decerneres consulem, ner dubitandum esse dixisti tu, et qui tecum boni sunt, dubitare non poterant, sed tamen ad hoc dictum erexerant animos, qui libenter clarissimum virum collegam meum, quem praesentem habebat occasio, praelatum credidissent, fatigantes tamen, quod intellexerant, requirebant, hic tu, sicut mihi renuntiatum est, noto illo pudore tuo paulisper haesisti non rationis ambiguus, sed eorum dubitationem vultu et rubore condemnans. qui studium suum interpretationis errore palpabant. deinde illico subdidisti: quid de duobus consulibus designatis quaeritis, quis ordo sit nuncupationis? anne alius quam quem praefectura constituit? o felicem verecundiam tuam, cui ista popularis ratio tam prudenter occurrit! scisti aliud, Gratiane, quod diceres: sed propter quorundam verecundiam dicere noluisti. scopulosus hic mihi locus est et propter eam, quam numquam adpetivi, gloriam, recusandus. cum prior renuntiatus sim, satis est tuum tenere iudicium: interpretes valete meritorum, neque autem ego, sacratissime imperator, in tenui beneficio gradum nuncupationis amplector, non est haec gloria ignota Ciceroni: praetorem me, inquit, populus Romanus primum fecit, consulem priorem, ex ipsa eius sententia intellegitur commendabilius uni videri quam pluribus esse praepositum, nulla enim est equidem contumelia secundi, sed in duobus gloria magna praelati. Alexandri Macedouis hoc fertur, cum legisset illos versus Homericos, quibus Hectore provocante de novem ducibus, qui omnes pugnare cupiebant, unum deligi placeret sortis eventu, trepida ubi contentione votorum Iovem optimum maximum totus precatur exercitus, ut Aiacem vel Tydei filium aut ipsum regem ditium Mycenarum sortiri patiatur Agamemnonem: occiderem, inquit, illum, qui me tertium nominasset. o magnanimitatem fortissimi viri! nominati inter novem tertius recusabat; ubi certe pluribus antecelleret quam subesset. quanta hic verecundia gravaretur posterior de duobus? est enim in hoc numero arduae plena dignationis electio. eum universis mortalibus duo, qui fiant consules, praeferuntur, qui alteri praeponitur, non uni, sed omnibus antefertur. Expectare nunc aures praesentium scio et eminere in omnium vultu intellego, quod desiderio concipiatur animorum, existimant enim, cum ea. quae ad grates agendas pertinebant, summatim et tenuiore filo, sicut dicitur, deducta libaverim, aliqua me etiam de maiestatis tuae laudibus debere perstringere. quamquam me istam dixerim seposuisse materiam et in tempus aliud reservare: nihilominus tamen, ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure cohortantur. itaque faciam, quando cogunt volentem, sed maioribus separatis tenuiora memorabo, nulla spe ad plenum exequendi, sed universi ut intellegant eorum, quae inter familiaria praedicanda sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem, nec excellentia, sed cotidiana tractabo. Nullum tu umquam diem ab adnleseentia tua nisi adorato dei numine et reus voti et illico absolutus egisti, lautis manibus, mente pura, inmaculabili conscientia et, quod in paucis est, cogitatione sincera. cuius autem umquam egressus auspicatior fuit aut incessus modestior aut habitudo cohibitior aut familiaris habitus condecentior aut militaris aecinctior? in exercendo corpore quis cursum tam perniciter incitavit? quis palaestram tam lubricus expedivit? quis saltum in tam sublime collegit: nemo adductius iacula contorsit, nemo spicula crebrius iecit aut certius destinata percussit. mirabamur poetam, qui infrenos dixerat Numidas, et alterum, qui ita collegerat, ut diceret in equitando verbera et praecepta esse fugae et praecepta sistendi. obscurum hoc nobis legentibus erat: intelleximus te videntes, cum idem arcum intenderes et habenas remitteres aut equum segnius euntem verbere concitares vel eodem verbere intemperantiam cohaereres. qui te visi sunt hoc docuisse. non faciunt: immo qui visi sunt docuisse, nunc discunt, in cibis autem cuius sacerdotis abstinentior caerimonia? in vino cuius senis mensa frugalior? operto conclavis tui non sanctior ara Vestalis, non pontificis cubile casti us nec pulvinar flaminis tam pudicum. in officiis amicorum non dico paria reddis: antevenis et. quotiens in obsequendo praecedimus, erubescis pudore tam obnoxio, quam in nobis esse deberet ab imperatore praeventis. in illa vero sede, ut ex more loquimur, consistorii, ut ego sentio, sacrari i tui, nullus umquam superiorum aut dicenda pensius cogitavit aut consultis cogitata disposuit aut disposita maturius expedivit. Et aliqua de oratoriis virtutibus tuis dicerem, nisi vererer mihi gratificari. non enim Sulpicius acrior in contionibus nec maioris Gracchi commendabilior modestia fuit nec patris tui gravior auctoritas, qui tenor vocis, cum incitata pronuntias; quae inflexio, cum remissa; quae temperatio, cum utraque dispensas! quis oratorum laeta iucundius, facunda cultius, pugnantia densius, densata glomerosius aut dixit aut, quod est liberum, cogitavit? vellem, si rerum natura pateretur, Xenophon Attice, in aevum nostrum venires, tu, qui ad Cyri virtutes exequendas votum potius, quam historiam commodasti: cum diceres, non qualis esset, sed qualis esse deberet, si nunc in tempora ista procederes, in nostro Gratiano cerneres, quod in Cyro tuo non videras, sed optabas. atque ista omnia, quae punctis quibusdam acuminata signavi, si facundia pro voluntate suppeteret, quamquam non copiosius, exequerer, ubertatem stilo rerum magnitudine suggerente. sed nec huius diei nec huius ista materiae, qui dicturi estis laudes principis nostri, habetis velut seminarium. unde orationum vestrarum iugera compleatis. ego ista perstrinxi atque, ut sciunt omnes, possum videri familiaris notitiae secretus interpres domestica istaec non tam praedicare quam prodere. Atque ut ista dixi de cognitis mihi atque intra aulam familiaribus, possem et foris celebrata memorare, nisi omnia omnes et separatim sibi quisque novisset, possem pari brevitate dicere, qua superiora: emendalissimi viri est pigenda non facere: at tu numquam paenitenda fecisti et semper veniam paenitentibus obtulisti, pulchrum est indulgere timentibus: sed tu perpetuae bonitatis edictis occurrit omnibus, ne timerent, magnificum largiri honores: tu honoratos et liberalitate ditasti. laudabile est imperatorem faciles interpellantibus praebere aditus nec de occupatione causari: tu confirmas adire cunetantes; et iam querimoniis explicatis, ne quid adhuc sileatur. interrogas.