Et nunc ego, piissime imperator, ne fastigium anditorii sacri, dictorum tuorum timidus interpres, offendam, divinitatis tuae pro! levi cum piaculo verba transcurro. cum de consulibus, inquis, in annum creandis: erudita vox et cura sollemnis! mecum volutarem: o profundi altitudo secreti! habes ergo consiliatorem et non metuis proditorem, ut me nosti: quid familiarius, ut facere debui: quid constantius, ut velle te scivi: quid dici blandius potest? consilium meum ad deum retuli. et quemadmodum solus, cui praesto est tam grande consilium? an plenius cum senatu, eum equestri ordine, eum plebe Romana, cum exercitu tuo et provinciis omnibus deliberasses? consilium meum ad deum retuli. non ut, credo, novum sumeres, sed ut sanctius fieret, quod volebas, eius auctoritati obsecutus: scilicet ut in consecrando patre, in ulciscendo patruo, in cooptando fratre fecisti, te consulem designati et declaravi et priorem nuncupavi. quis haec verba te docuit? ego tam propria et tam Latina nescivi. designati et declaravi et nuncupavi. non fit hoc temere, habet moras suas dispertitis gradibus tam matura cunctatio, has ego litteras tuas si in omnibus pilis atque porticibus, unde de plano legi possint, instar edicti pendere mandavero, nonne tot statuis honorabor, quot fuerint paginae libellorum? Sed ad blandiora festino, ab hac enim litterarum ad me datarum parte digressus, eo quoque descendisti, ut quaereres, qualis ad me trabea mitteretur, omne largitionum tuarum ministerium sollicitudine fatigasti. non ergo supra consulatum mihi est adhibita per te cura tam diligens, pro me cura tam felix? in Illyrico arma qnatiuntur: tu mea causa per Gallias civilium decorum indumenta dispensas, loricatus de toga mea fractas, in procinctu et cum maxime dimicaturus palmatae vestis meae ornamenta disponis: feliciter et bono omine, namque iste habitus, ut in pace consulis est, sic in victoria triumphantis. parum est, si, qualis ad me trabea mittatur, interroges: te coram promi iubes, nec satis habes, ut largitionum ministri ex more fungantur: eligis ipse de multis et, cum elegeris, munera tua verborum honore prosequeris. palmatam, inquis, tibi misi, in qua divus Constantius parens noster intentus est. me beatum, cuius insignibus talis cura praestatur! haec plane, haec est picta, ut dicitur, vestis, non magis auro suo quam tuis verbis, sed multo plura sunt in eius ornatu, quae per te instructus intellego, geminum quippe in uno habitu radiat nomen Augusti. Constantius in argumento vestis intexitur, Gratianus in muneris honore sentitur.