<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Ago tibi gratias, imperator Augusto; si possem, etiam referrem. sed neque tua
                        fortuna desiderat remunerandi vicem neque nostra suggerit restituendi
                        facultatem, privatorum ista copia est inter se esse munificos: tua beneficia
                        ut maiestate praecedunt, ita mutuum non reposcunt. quod solum igitur nostrae
                        opis est, gratias ago: verum ita, ut apud deum fieri amat, sentiendo
                        copiosius quam loquendo. atque non in sacrario <add>loco</add> imperialis
                        oraculi, qui locus horrore tranquillo et pavore venerabili raro eundem
                        animum praestat et vultum tui; sed usquequaque gratias ago, tum tacens, tum
                        loquens, tum in coetu hominum, tum ipse mecum, et cum voce patui. et cum
                        meditatione secessi, omni loco actu habitu et tempore, nec mirum, si ego
                        terminum non statuo tam grata profitendi, cum tu finem facere nescias <pb n="v.1.p.220"/> honorandi. quis enim locus est aut dies, qui non me
                        Iulius aut similis gratulationis admoneat? admoneat autem? o inertiam
                        significationis ignavae! quis, impiam, loeus est, qui non beneficiis tuis
                        agitet, inflammet? nullus, inquam, imperator Augusto, quin admirandam
                        speciem tuae venerationis incutiat: non palatium, quod tu, cum terribile
                        acceperis, amabile praestitisti: non forum et basilicae, olim negotiis
                        plena, nunc votis pro tua salute susceptis: nam de sua cui non te imperante
                        securitas? non curia honorificis modo laeta decretis, olim sollicitis maesta
                        querimoniis; non publicum, in quo occursus gaudentium plurimorum neminem
                        patitur solum gratulari; non domus commune .secretum. lectus ipse, ad
                        quietem datus, beneficiorum tuorum reputatione tranquillior. somnus,
                        abolitor omnium, imagines tuas offert, ista autem sedes honoris, sella
                        curulis, gloriosa pompis imperialis officii, in cuius me fastigio ex qua
                        mediocritate posuisti, quotiens a me cogitatur, vincor magnitudine et
                        redigor ad silentium, non oneratus beneficiis, sed oppressus, ades enim
                        locis omnibus, nec iam miramur licentiam poetarum, qui <pb n="v.1.p.222"/>
                        omnia deo plena dixerunt. spem superas, cupienda praevenis, vota praceurris:
                        quaeque animi nostri celeritas divinum instar adfectat, beneficiis
                        praceuntibus anteceditur. praestare tibi est, quam nobis optare, velocius.
                    </p></div></div></body></text></TEI>