<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Ago tibi gratias, imperator Augusto; si possem, etiam referrem. sed neque tua
                        fortuna desiderat remunerandi vicem neque nostra suggerit restituendi
                        facultatem, privatorum ista copia est inter se esse munificos: tua beneficia
                        ut maiestate praecedunt, ita mutuum non reposcunt. quod solum igitur nostrae
                        opis est, gratias ago: verum ita, ut apud deum fieri amat, sentiendo
                        copiosius quam loquendo. atque non in sacrario <add>loco</add> imperialis
                        oraculi, qui locus horrore tranquillo et pavore venerabili raro eundem
                        animum praestat et vultum tui; sed usquequaque gratias ago, tum tacens, tum
                        loquens, tum in coetu hominum, tum ipse mecum, et cum voce patui. et cum
                        meditatione secessi, omni loco actu habitu et tempore, nec mirum, si ego
                        terminum non statuo tam grata profitendi, cum tu finem facere nescias <pb n="v.1.p.220"/> honorandi. quis enim locus est aut dies, qui non me
                        Iulius aut similis gratulationis admoneat? admoneat autem? o inertiam
                        significationis ignavae! quis, impiam, loeus est, qui non beneficiis tuis
                        agitet, inflammet? nullus, inquam, imperator Augusto, quin admirandam
                        speciem tuae venerationis incutiat: non palatium, quod tu, cum terribile
                        acceperis, amabile praestitisti: non forum et basilicae, olim negotiis
                        plena, nunc votis pro tua salute susceptis: nam de sua cui non te imperante
                        securitas? non curia honorificis modo laeta decretis, olim sollicitis maesta
                        querimoniis; non publicum, in quo occursus gaudentium plurimorum neminem
                        patitur solum gratulari; non domus commune .secretum. lectus ipse, ad
                        quietem datus, beneficiorum tuorum reputatione tranquillior. somnus,
                        abolitor omnium, imagines tuas offert, ista autem sedes honoris, sella
                        curulis, gloriosa pompis imperialis officii, in cuius me fastigio ex qua
                        mediocritate posuisti, quotiens a me cogitatur, vincor magnitudine et
                        redigor ad silentium, non oneratus beneficiis, sed oppressus, ades enim
                        locis omnibus, nec iam miramur licentiam poetarum, qui <pb n="v.1.p.222"/>
                        omnia deo plena dixerunt. spem superas, cupienda praevenis, vota praceurris:
                        quaeque animi nostri celeritas divinum instar adfectat, beneficiis
                        praceuntibus anteceditur. praestare tibi est, quam nobis optare, velocius.
                    </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Ago igitur gratias, optime imperator, ac si quis hunc sermonem meum isdem
                        verbis tam saepe repetitum inopiae loquentis adsignat, experiatur hoc idem
                        persequi, et nihil poterit proferre facundius. aguntur enim gratiae non
                        propter maiestatis ambitum nec sine argumentis imperatori fortissimo: testis
                        est uno pacatus in anno et Danuvii limes et Rheni; liberalissimo: ostentat
                        hoc dives exercitus; indulgentissimo: docet securitas erroris humani;
                        consultissimo: probat hoc tali principe oriens ordinatus: piissimo: huius
                        vero laudis locupletissimum testimonium est pater divinis honoribus
                        consecratus, instar filii ad imperium frater adscitus, a contumelia belli
                        patruus vindicatus, ad praefecturae collegium filius cum patre coniunctus,
                        ad consulatum praeceptor electus, possum ire per omnes appellationes tuas.
                            <pb n="v.1.p.224"/> quas olim virtus dedit, quas proxime fortuna
                        concessit, quas adhuc indulgentia divina meditatur: vocarem 1 Germanicum
                        deditione gentilium. Alamannieum traductione captorum, vincendo et
                        ignoscendo Sarmaticum; conecterem omnia merita virtutis et cognomina
                        felicitatis: sed alia est ista materia et suo parata secreto, eum placuerit
                        signanter et breviter omnia, quae novimus, indicare nec persequi, ut qui
                        terrarum orbem unius tabulae ambitu circumscribunt aliquanto detrimento
                        magnitudinis, nullo dispendio veritatis. Nunc autem, quod diei huius
                        proprium, de consulatu gratias agam. Sed procurrunt et aliae dignitates
                        atque in vocem gratulationis erumpunt ac se prius debere profitentur. tot
                        gradus nomine cernitis propter tua incrementa congesti: ex tuo merito te ac
                        patre principibus quaestura communis et tui tantum praefectura beneficii,
                        quae et ipsa non vult vice simplici gratulari, liberalius divisa quam
                        iuncta: cum teneamus duo integrum, neuter desiderat separatum. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Sed illa, ut paulo ante promisi, habebunt sui numeris peculiare secretum,
                        consulatus hic meus <pb n="v.1.p.226"/> orat atque obsecrat, ut obnoxiam
                        tibi uni sinas fieri eius dignitatem, quem omnibus praetulisti. quot quidem
                        et ipse sibi invenit gradus! eum clarissimo viro collega meo honore
                        coniunctus, nuncupatione praelatus, consul ego, imperator Auguste, munere
                        tuo non passus saepta neque campum, non suffragia, non puncta, non loeulos:
                        qui non prensaverim manus nec salutantium confusus occursu aut sua amicis
                        nomina non reddiderim, aut aliena imposuerim: qui tribus non circumivi,
                        centurias non adulavi, voeatis classibus non intremui, nihil cum sequestre
                        deposui, eum distributore nil pepigi. Romanus populus, Martius campus,
                        equester ordo, rostra, ovilia, senatus, curia, unus mihi omnia Gratianus.
                        iure meo, Auguste maxime, adfirmare possum incolumi omnium gratia, qui ad
                        hunc honorem diversa umquam virtute venerunt venturique sunt (suus, enim
                        cuique animus, uum meritum sibique mens conscia est), iure, inquam meo
                        adfirmare possum me mihi videri a ceteris esse secretum, sunt quos votorum
                        cruciat inanitas: non optavi; quos exercet ambitus: non petivi; qui
                        adsiduitate exprimunt: non coegi; qui offeruntur occasione: non adfui; quos
                        iuvat opulentia: obstat <pb n="v.1.p.228"/> temporum disciplina: non emi,
                        nec possum continentiam iactare: non habui. unum praestare temptavi, et hoc
                        ipsum quasi meum vindicare non possum: in tua enim positum est opinione, si
                        merui. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Fecisti autem et facies alios quoque consules, piissime Gratiane, sed non et
                        causa pari. viros gloriae militaris: habent enim tecum, ut .semper laboris,
                        ita dignitatis plerumque consortium, virtutis quam honoris antiquiore
                        collegio; viros nobilitatis antiquae: dantur enim multa nominibus et est
                        fama pro merito; viros fide inclitos et officiis probatos: quorum me etiamsi
                        non secerno numero, tamen, quod ad honoris viam pertinet, ratione dispertio.
                        Quartum hunc gradum novi beneficii tu, Auguste, constituis: differre tibi
                        ipsi, quo alter ornetur, bona animi tui ad alienam referre praestantiam
                        cruditionemque naturae, quam deo et patri et tibi debes, ad alterius
                        efficaciam gratius retorquere quam verius, tua haec verba sunt a te mihi
                        scripta: solvere te, quod debeas et adhuc debere, quod solvens, o mentis
                        aureae dictum bratteatum! o de pectore candidissimo <pb n="v.1.p.230"/>
                        lactei sermonis alimoniam! quisquamne tam parcus est in ostentatione
                        beneficii? quisquam pondus gratiae suae vim meriti profitetur alieni?
                        quisquam denique quod indulget, quasi ab obnoxio deferatur, pretium mavult
                        vocare quam donum? certent huic sententiae veteres illi et Homerici
                        oratores, subtilis deducta oratione Menelaus et instar profundae grandinis
                        ductor Ithaeensius et melleo delibutus eloquio iam tertiae Nestor aetatis:
                        sed neque ille concinnius eloquetur, qui se Laconica brevitate collegit, nec
                        ille contortius, qui cum sensibus verba glomeravit, nec iste dulcius, cuius
                        lenis oratio mulcendo potius quam extorquendo persuasit, solvere te dicis,
                        quod debeas et debiturum esse, cum solvens. Auguste iuvenis, caeli tibi et
                        humani generis rector hoc tribuat, ut praelatus antiquis, quos etiam
                        elegantia sententiae istius antecessisti, vineas propria singulorum: in
                        Menelao regiam dignationem, in Ulixe prudentiam, in Nestore senectutem. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Subiciet aliquis: ista quidem adeptus es, sed effare, quo merito? quid me
                        oneras, sciscitator? rationem felicitatis nemo reddit, deus et qui deo
                        proximus tacito munera dispertit arbitrio et beneficiorum suorum indignatus
                        per homines stare iudicium. <pb n="v.1.p.232"/> mavult de subditis dedisse
                        miraculum, quo, inquis, merito? ego nullum scio, nisi quod tu, piissime
                        imperator, debere te dicis: et hoc debere latissime pertinet, sive hoc
                        eruditionis tuae faenus existimas, sive sine faenore gloriam liberalitatis
                        adfectas, sive te pondere conceptae sponsionis exoneras, seu fidei commissum
                        patris exsolvis. seu magnanimitate caelesti ostentatione suppressa, dei
                        munus imitaris. debere te dicis, cui? quando? quo nomine? lege syngrapham,
                        nomina creditorem; accepti et expensi tabulae conferantur: videbis alio
                        summae istius transire rationem, tibi coepit deus debere pro nobis, quid
                        autem mihi debes, gratissime imperator? patitur enim humanitas tua, ut
                        praeter regias virtutes privata appellatione lauderis. quid tu mihi debes?
                        et contra quid non ego tibi debeo? anne quod docui? hoc ego possum verius
                        retorquere, dignum me habitum, qui docerem; tot facundia doctrinaque
                        praestantes inclinata in me dignatione praeteritos, ut esset quem tu matura
                        iam aetate succinctum per omnes honorum gradus festinata bonitate
                        proveheres; timere ut videreris, ne in me vita deficeret, dum tibi adhuc
                        aliquid, quod deberes praestare, superesset. </p></div></div></body></text></TEI>