Ago tibi gratias, imperator Augusto; si possem, etiam referrem. sed neque tua fortuna desiderat remunerandi vicem neque nostra suggerit restituendi facultatem, privatorum ista copia est inter se esse munificos: tua beneficia ut maiestate praecedunt, ita mutuum non reposcunt. quod solum igitur nostrae opis est, gratias ago: verum ita, ut apud deum fieri amat, sentiendo copiosius quam loquendo. atque non in sacrario loco imperialis oraculi, qui locus horrore tranquillo et pavore venerabili raro eundem animum praestat et vultum tui; sed usquequaque gratias ago, tum tacens, tum loquens, tum in coetu hominum, tum ipse mecum, et cum voce patui. et cum meditatione secessi, omni loco actu habitu et tempore, nec mirum, si ego terminum non statuo tam grata profitendi, cum tu finem facere nescias honorandi. quis enim locus est aut dies, qui non me Iulius aut similis gratulationis admoneat? admoneat autem? o inertiam significationis ignavae! quis, impiam, loeus est, qui non beneficiis tuis agitet, inflammet? nullus, inquam, imperator Augusto, quin admirandam speciem tuae venerationis incutiat: non palatium, quod tu, cum terribile acceperis, amabile praestitisti: non forum et basilicae, olim negotiis plena, nunc votis pro tua salute susceptis: nam de sua cui non te imperante securitas? non curia honorificis modo laeta decretis, olim sollicitis maesta querimoniis; non publicum, in quo occursus gaudentium plurimorum neminem patitur solum gratulari; non domus commune .secretum. lectus ipse, ad quietem datus, beneficiorum tuorum reputatione tranquillior. somnus, abolitor omnium, imagines tuas offert, ista autem sedes honoris, sella curulis, gloriosa pompis imperialis officii, in cuius me fastigio ex qua mediocritate posuisti, quotiens a me cogitatur, vincor magnitudine et redigor ad silentium, non oneratus beneficiis, sed oppressus, ades enim locis omnibus, nec iam miramur licentiam poetarum, qui omnia deo plena dixerunt. spem superas, cupienda praevenis, vota praceurris: quaeque animi nostri celeritas divinum instar adfectat, beneficiis praceuntibus anteceditur. praestare tibi est, quam nobis optare, velocius. Ago igitur gratias, optime imperator, ac si quis hunc sermonem meum isdem verbis tam saepe repetitum inopiae loquentis adsignat, experiatur hoc idem persequi, et nihil poterit proferre facundius. aguntur enim gratiae non propter maiestatis ambitum nec sine argumentis imperatori fortissimo: testis est uno pacatus in anno et Danuvii limes et Rheni; liberalissimo: ostentat hoc dives exercitus; indulgentissimo: docet securitas erroris humani; consultissimo: probat hoc tali principe oriens ordinatus: piissimo: huius vero laudis locupletissimum testimonium est pater divinis honoribus consecratus, instar filii ad imperium frater adscitus, a contumelia belli patruus vindicatus, ad praefecturae collegium filius cum patre coniunctus, ad consulatum praeceptor electus, possum ire per omnes appellationes tuas. quas olim virtus dedit, quas proxime fortuna concessit, quas adhuc indulgentia divina meditatur: vocarem 1 Germanicum deditione gentilium. Alamannieum traductione captorum, vincendo et ignoscendo Sarmaticum; conecterem omnia merita virtutis et cognomina felicitatis: sed alia est ista materia et suo parata secreto, eum placuerit signanter et breviter omnia, quae novimus, indicare nec persequi, ut qui terrarum orbem unius tabulae ambitu circumscribunt aliquanto detrimento magnitudinis, nullo dispendio veritatis. Nunc autem, quod diei huius proprium, de consulatu gratias agam. Sed procurrunt et aliae dignitates atque in vocem gratulationis erumpunt ac se prius debere profitentur. tot gradus nomine cernitis propter tua incrementa congesti: ex tuo merito te ac patre principibus quaestura communis et tui tantum praefectura beneficii, quae et ipsa non vult vice simplici gratulari, liberalius divisa quam iuncta: cum teneamus duo integrum, neuter desiderat separatum. Sed illa, ut paulo ante promisi, habebunt sui numeris peculiare secretum, consulatus hic meus orat atque obsecrat, ut obnoxiam tibi uni sinas fieri eius dignitatem, quem omnibus praetulisti. quot quidem et ipse sibi invenit gradus! eum clarissimo viro collega meo honore coniunctus, nuncupatione praelatus, consul ego, imperator Auguste, munere tuo non passus saepta neque campum, non suffragia, non puncta, non loeulos: qui non prensaverim manus nec salutantium confusus occursu aut sua amicis nomina non reddiderim, aut aliena imposuerim: qui tribus non circumivi, centurias non adulavi, voeatis classibus non intremui, nihil cum sequestre deposui, eum distributore nil pepigi. Romanus populus, Martius campus, equester ordo, rostra, ovilia, senatus, curia, unus mihi omnia Gratianus. iure meo, Auguste maxime, adfirmare possum incolumi omnium gratia, qui ad hunc honorem diversa umquam virtute venerunt venturique sunt (suus, enim cuique animus, uum meritum sibique mens conscia est), iure, inquam meo adfirmare possum me mihi videri a ceteris esse secretum, sunt quos votorum cruciat inanitas: non optavi; quos exercet ambitus: non petivi; qui adsiduitate exprimunt: non coegi; qui offeruntur occasione: non adfui; quos iuvat opulentia: obstat temporum disciplina: non emi, nec possum continentiam iactare: non habui. unum praestare temptavi, et hoc ipsum quasi meum vindicare non possum: in tua enim positum est opinione, si merui. Fecisti autem et facies alios quoque consules, piissime Gratiane, sed non et causa pari. viros gloriae militaris: habent enim tecum, ut .semper laboris, ita dignitatis plerumque consortium, virtutis quam honoris antiquiore collegio; viros nobilitatis antiquae: dantur enim multa nominibus et est fama pro merito; viros fide inclitos et officiis probatos: quorum me etiamsi non secerno numero, tamen, quod ad honoris viam pertinet, ratione dispertio. Quartum hunc gradum novi beneficii tu, Auguste, constituis: differre tibi ipsi, quo alter ornetur, bona animi tui ad alienam referre praestantiam cruditionemque naturae, quam deo et patri et tibi debes, ad alterius efficaciam gratius retorquere quam verius, tua haec verba sunt a te mihi scripta: solvere te, quod debeas et adhuc debere, quod solvens, o mentis aureae dictum bratteatum! o de pectore candidissimo lactei sermonis alimoniam! quisquamne tam parcus est in ostentatione beneficii? quisquam pondus gratiae suae vim meriti profitetur alieni? quisquam denique quod indulget, quasi ab obnoxio deferatur, pretium mavult vocare quam donum? certent huic sententiae veteres illi et Homerici oratores, subtilis deducta oratione Menelaus et instar profundae grandinis ductor Ithaeensius et melleo delibutus eloquio iam tertiae Nestor aetatis: sed neque ille concinnius eloquetur, qui se Laconica brevitate collegit, nec ille contortius, qui cum sensibus verba glomeravit, nec iste dulcius, cuius lenis oratio mulcendo potius quam extorquendo persuasit, solvere te dicis, quod debeas et debiturum esse, cum solvens. Auguste iuvenis, caeli tibi et humani generis rector hoc tribuat, ut praelatus antiquis, quos etiam elegantia sententiae istius antecessisti, vineas propria singulorum: in Menelao regiam dignationem, in Ulixe prudentiam, in Nestore senectutem. Subiciet aliquis: ista quidem adeptus es, sed effare, quo merito? quid me oneras, sciscitator? rationem felicitatis nemo reddit, deus et qui deo proximus tacito munera dispertit arbitrio et beneficiorum suorum indignatus per homines stare iudicium. mavult de subditis dedisse miraculum, quo, inquis, merito? ego nullum scio, nisi quod tu, piissime imperator, debere te dicis: et hoc debere latissime pertinet, sive hoc eruditionis tuae faenus existimas, sive sine faenore gloriam liberalitatis adfectas, sive te pondere conceptae sponsionis exoneras, seu fidei commissum patris exsolvis. seu magnanimitate caelesti ostentatione suppressa, dei munus imitaris. debere te dicis, cui? quando? quo nomine? lege syngrapham, nomina creditorem; accepti et expensi tabulae conferantur: videbis alio summae istius transire rationem, tibi coepit deus debere pro nobis, quid autem mihi debes, gratissime imperator? patitur enim humanitas tua, ut praeter regias virtutes privata appellatione lauderis. quid tu mihi debes? et contra quid non ego tibi debeo? anne quod docui? hoc ego possum verius retorquere, dignum me habitum, qui docerem; tot facundia doctrinaque praestantes inclinata in me dignatione praeteritos, ut esset quem tu matura iam aetate succinctum per omnes honorum gradus festinata bonitate proveheres; timere ut videreris, ne in me vita deficeret, dum tibi adhuc aliquid, quod deberes praestare, superesset.