habitu adsimulas; asinos quoque rudere dicas, cum vis Arcadicum fingere, Marce, pecus, gallorum cantus et ovantes gutture corvos et quidquid vocum belua et ales habet, omnia cum simules ita vere. ut ficta negentur. non potes humanae vocis habere sonum. DE AUXILIO GRAMMATICO EMENDATA potest quaenam vox esse magistri, nomen qui proprium cum vitio loquitur? auxilium te nempe vocas, inseite magister? da rectum casum: iam solicismus eris. DE PHILOMUSO GRAMMATICO EMPTIS quod libris tibi bibliotheca referta est, doctum et grammaticum te, Philomuse, putas? hoc genere et chordas et plectra et barbita condes: omnia mercatus eras citharoedus eris. DE RUFO RUETORE reminisco Rufus dixit in versu suo: cor ergo versus, immo Rufus, non habet.