FAMA est fictilibus cenasse Agathoclea regem atque abacum Samio saepe onerasse luto, fereula geminatis cum poneret horrida 1 vasis et miseeret opes pauperiemque simul, quaerenti causam respondit: Rex ego qui sum Sicaniae, figulo sum genitore satus. fortunam reverenter habe, quicumque repente dives ab exili progrediere loco. IN EUMPINAM 2 ADULTERAM TOXICA zelotypo dedit uxor moecha marito, nec satis ad mortem credidit esse datum, miscuit argenti letalia pondera vivi, cogeret ut celerem vis geminata necem, dividat haec si quis, faciunt discreta venenum; antidotum sumet, qui sociata bibet, ergo inter sese dum noxia pocula certant, cessit letalis noxa salutiferae.