Post deum semper patrem colui secundamque reverentiam genitori meo debui, sequitur ergo hanc summi dei venerationem epicedion patris mei. titulus a Graecis auctoribus defunctorum honri dicatus, non ambitiosus, sed religiosus: quem commendo lectori meo, sive is filius est seu pater sive utrumque, neque, ut laudet, exigo; set, ut amet, postulo, neque vero nunc patrem meum laudo, quod ille non eget et ego functum oblectatione viventium onerare non debeo, neque dico nisi quod agnoscunt, qui parti aetatis eius interfuerunt. falsum me autem morte eius obita dicere et verum tacere eiusdem piaculi existimo, imagini ipsius hi versus subscripti sunt neque minus in opusculorum meorum seriem relati. alia omnia mea displicent mihi; hoc relegisse amo. Nomen ego Ausonius, non ultimus arte medendi et, mea si nosses tempora, primus eram. vicinas urbes colui patriaque domoque, Vasates patria, sed lare Burdigalam, curia me duplex et uterque senatus habebat muneris exsortem, nomine participem, non opulens nec egens, parcus sine sordibus egi: victum, habitum, mores semper eadem habui, sermone inpromptus Latio, verum Attica lingua suffecit culti vocibus eloquii. optuli opem cunctis poscentibus artis inemptae officiumque meum cum pietate fuit. iudicium de me studui praestare bonorum: ipse mihi numquam, iudice me, placui. officia in multos diverso debita cultu personis, meritis, tempore distribui, litibus abstinui: non auxi, non minui rem; indice me nullus, set neque teste, perit, invidi numquam; cupere atque ambire refugi; iurare aut falsum dicere par habui. factio me sibi non, non coniuratio iunxit: sincero colui foedere amicitias, felicem scivi non qui, quod vellet, haberet, set qui per fatum non data non cuperet. non occursator, non garrulus, obvia cernens, valvis et velo condita non adii. famam, quae posset vitam lacerare bonorum, non finxi et, veram si scierim, tacui, ira procul, spes vana procul, procul anxia cura