<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="4" subtype="poem"><l n="30">inque bonis hominum gaudia falsa procul. </l><l n="31">vitati coetus eiuratique tumultus</l><l n="32">et semper fictae principum amicitiae,</l><l n="33">deliquisse nihil numquam laudem esse putavi</l><l n="34">atque bonos mores legibus antetuli.</l><l n="35">irasci promptus properavi condere motum <note n="marg ">35</note>
                    </l><l n="36">atque mihi poenas pro levitate dedi.</l><l n="37">coniugium per lustra novem sine crimine concors</l><l n="38">unum habui: gnatos quattuor edidimus.</l><l n="39">prima obiit lactans; at qui fuit ultimus aevi, .</l><l n="40">pubertate rudi non rudis interiit. </l><pb n="v.1.p.46"/><l n="41">maximus ad summum columen pervenit honorum,</l><l n="42">praefectus Gallis et Libyae et Latio,</l><l n="43">tranquillus, clemens, oculis, voce, ore serenus,</l><l n="44">in genitore suo mente animoque puer.</l><l n="45">huius ego et natum et generum pro consule vidi; </l><l n="46">consul ut ipse foret, spes mihi certa fuit.</l><l n="47">matronale decus possedit filia, cuius</l><l n="48">egregia et nuptae laus erat et viduae,</l><l n="49">quae nati generique et progeneri simul omnium</l><l n="50">multiplici inlustres vidit honore domos. </l><l n="51">ipse nec adfectans nec detrectator honorum</l><l n="52">praefectus magni nuncupor Illyrici,</l><l n="53">haec me fortunae larga indulgentia suasit</l><l n="54">numine adorato vitae obitum petere,</l><l n="55">ne fortunatae spatium inviolabile vitae </l><l n="56">fatali morsu stringeret ulla dies.</l><l n="57">optinui auditaeque preces: spem, vota, timorem</l><l n="58">sopitus placido fine relinquo aliis,</l><l n="59">inter maerentes, sed non ego maestus, amicos</l></div></div></body></text></TEI>