inque bonis hominum gaudia falsa procul. vitati coetus eiuratique tumultus et semper fictae principum amicitiae, deliquisse nihil numquam laudem esse putavi atque bonos mores legibus antetuli. irasci promptus properavi condere motum 35 atque mihi poenas pro levitate dedi. coniugium per lustra novem sine crimine concors unum habui: gnatos quattuor edidimus. prima obiit lactans; at qui fuit ultimus aevi, . pubertate rudi non rudis interiit. maximus ad summum columen pervenit honorum, praefectus Gallis et Libyae et Latio, tranquillus, clemens, oculis, voce, ore serenus, in genitore suo mente animoque puer. huius ego et natum et generum pro consule vidi; consul ut ipse foret, spes mihi certa fuit. matronale decus possedit filia, cuius egregia et nuptae laus erat et viduae, quae nati generique et progeneri simul omnium multiplici inlustres vidit honore domos. ipse nec adfectans nec detrectator honorum praefectus magni nuncupor Illyrici, haec me fortunae larga indulgentia suasit numine adorato vitae obitum petere, ne fortunatae spatium inviolabile vitae fatali morsu stringeret ulla dies. optinui auditaeque preces: spem, vota, timorem sopitus placido fine relinquo aliis, inter maerentes, sed non ego maestus, amicos